Orbe locus medio est inter terrasque fretumque 12.39
caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; 40
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
addidit et nullis inclusit limina portis; 45
nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
nulla quies intus nullaque silentia parte,
nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis 50
esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
mixtaque cum veris passim commenta vagantur
milia rumorum confusaque verba volutant; 55
e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
illic Credulitas, illic temerarius Error
vanaque Laetitia est consternatique Timores 60
Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
  Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
adventare rates, neque inexspectatus in armis 65
hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, 70
sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens 75
congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
exhortatus equos currum derexit in hostem
concutiensque suis vibrantia tela lacertis
'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto 80
mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,
sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
nil tamen emissi profecit acumine ferri
utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 85
'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit
ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'
(mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae
auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; 90
Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius
tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
dixit et haesurum clipei curvamine telum 95
misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
excutit hoc heros rursusque trementia forti
tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum 100
et se praebentem valuit destringere Cycnum.
haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
cum sua terribili petit inritamina cornu,
poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
num tamen exciderit ferrum considerat hastae: 105
haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?
nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
Eetioneas inplevi sanguine Thebas, 110
vel cum purpureus populari caede Caicus
fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam 115
misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
loricamque simul subiectaque pectora rupit.
quo plangente gravem moribundo vertice terram
extrahit illud idem calido de vulnere telum
atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: 120
utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
inque umero sonuit non evitata sinistro,
inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum 125
viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
desilit et nitido securum comminus hostem
ense petens parmam gladio galeamque cavari 130
cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat
cedentique sequens instat turbatque ruitque
attonitoque negat requiem: pavor occupat illum, 135
ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
aversos passus medio lapis obstitit arvo;
quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
tum clipeo genibusque premens praecordia duris 140
vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
elidunt fauces et respiramen iterque
eripiunt animae. victum spoliare parabat:
arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat. 145