'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, 12.189
Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas 190
perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
multorum frustra votis optata procorum.
temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
sed iam aut contigerant illi conubia matris
aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos 195
denupsit thalamos secretaque litora carpens
aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
"sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:
elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) 200
"magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,
tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
omnia praestiteris." graviore novissima dixit
verba sono poteratque viri vox illa videri,
sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti 205
adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
munere laetus abit studiisque virilibus aevum
exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
  'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus 210
nubigenasque feros positis ex ordine mensis
arboribus tecto discumbere iusserat antro.
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
festaque confusa resonabat regia turba.
ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, 215
cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
praesignis facie; felicem diximus illa
coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa 220
ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
protinus eversae turbant convivia mensae,
raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. 225
femineo clamore sonat domus: ocius omnes
surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus
"Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas
Pirithoum violesque duos ignarus in uno?"
[neve ea magnanimus frustra memoraverit ore, 230
submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
ille nihil contra, (neque enim defendere verbis
talia facta potest) sed vindicis ora protervis
insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
forte fuit iuxta signis exstantibus asper 235
antiquus crater; quem vastum vastior ipse
sustulit Aegides adversaque misit in ora:
sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
vulnere et ore vomens madida resupinus harena
calcitrat. ardescunt germani caede bimembres 240
certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
vina dabant animos, et prima pocula pugna
missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.