Non tamen Egeriae luctus aliena levare 15.547
damna valent; montisque iacens radicibus imis
liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem 550
fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
  Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
sponte sua primum nulloque agitante moveri, 555
sumere mox hominis terraeque amittere formam
oraque venturis aperire recentia fatis:
indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
edocuit gentem casus aperire futuros;
utve Palatinis haerentem collibus olim 560
cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
quae radice nova, non ferro stabat adacto
et iam non telum, sed lenti viminis arbor
non exspectatas dabat admirantibus umbras;
aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda 565
cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,
ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens 570
'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto,
seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas
placat odoratis herbosas ignibus aras
vinaque dat pateris mactatarumque bidentum, 575
quid sibi significent, trepidantia consulit exta;
quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
magna quidem rerum molimina vidit in illis,
non manifesta tamen; cum vero sustulit acre
a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 580
'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' 585
rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit
'talia di pellant! multoque ego iustius aevum
exul agam, quam me videant Capitolia regem.'
dixit et extemplo populumque gravemque senatum 590
convocat, ante tamen pacali cornua lauro
velat et aggeribus factis a milite forti
insistit priscosque deos e more precatus
'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: 595
cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur,
si Romam intrarit, famularia iura daturum.
ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites, 600
vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis
aut finite metum fatalis morte tyranni!'
qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, 605
tale sonat populus; sed per confusa frementis
verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?'
et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.
rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis'
et dempta capiti populo prohibente corona 610
exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
demisere oculos omnes gemitumque dedere
atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
inviti videre caput: nec honore carere
ulterius passi festam inposuere coronam; 615
at proceres, quoniam muros intrare vetaris,
ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
quantum depresso subiectis bobus aratro
conplecti posses ad finem lucis ab ortu.
cornuaque aeratis miram referentia formam 620
postibus insculpunt, longum mansura per aevum.