Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus 5.200
miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;
quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, 205
marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
nomina longa mora est media de plebe virorum
dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.
  Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; 210
sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum
poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex
confessasque manus obliquaque bracchia tendens 215
'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque
saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,
tolle, precor! non nos odium regnique cupido
conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!
causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: 220
non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'
talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,
et possum tribuisse et magnum est munus inerti,— 225
pone metum!—tribuam: nullo violabere ferro.
quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
inque domo soceri semper spectabere nostri,
ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'
dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, 230
ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
tum quoque conanti sua vertere lumina cervix
deriguit, saxoque oculorum induruit umor,
sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. 235