FASTI
LIBER PRIMVS
Tempora cum causis Latium digesta per annum 1.1
  lapsaque sub terras ortaque signa canam.
excipe pacato, Caesar Germanice, voltu
  hoc opus et timidae derige navis iter,
officioque, levem non aversatus honorem, 5
  en tibi devoto numine dexter ades.
sacra recognosces annalibus eruta priscis
  et quo sit merito quaeque notata dies.
invenies illic et festa domestica vobis;
  saepe tibi pater est, saepe legendus avus, 10
quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos,
  tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras
  et quoscumque sacris addidit ille dies.
adnue conanti per laudes ire tuorum 15
  deque meo pavidos excute corde metus.
da mihi te placidum, dederis in carmina vires:
  ingenium voltu statque caditque tuo.
pagina iudicium docti subitura movetur
  principis, ut Clario missa legenda deo. 20
quae sit enim culti facundia sensimus oris,
  civica pro trepidis cum tulit arma reis.
scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
  ingenii currant flumina quanta tui.
si licet et fas est, vates rege vatis habenas, 25
  auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora digereret cum conditor Urbis, in anno
  constituit menses quinque bis esse suo.
scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
  curaque finitimos vincere maior erat. 30
est tamen et ratio, Caesar, quae moverit illum,
  erroremque suum quo tueatur habet.
quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
  hoc anno statuit temporis esse satis;
per totidem menses a funere coniugis uxor 35
  sustinet in vidua tristia signa domo.
haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
  cum rudibus populis annua iura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus;
  haec generis princeps, ipsius ille pater: 40
tertius a senibus, iuvenum de nomine quartus,
  quae sequitur, numero turba notata fuit.
at Numa nec Ianum nec avitas praeterit umbras,
  mensibus antiquis praeposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum iura dierum, 45
  non habet officii Lucifer omnis idem.
ille nefastus erit, per quem tria verba silentur:
  fastus erit, per quem lege licebit agi.
nec toto perstare die sua iura putaris:
  qui iam fastus erit, mane nefastus erat; 50
nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
  verbaque honoratus libera praetor habet.
est quoque, quo populum ius est includere saeptis;
  est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas; 55
  Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
Nonarum tutela deo caret. omnibus istis
  (ne fallare cave) proximus ater erit.
omen ab eventu est: illis nam Roma diebus
  damna sub averso tristia Marte tulit. 60
haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,
  ne seriem rerum scindere cogar, erunt.
    1. A K · IAN · F 62a
Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum 63
  inque meo primum carmine Ianus adest.
Iane biceps, anni tacite labentis origo, 65
  solus de superis qui tua terga vides,
dexter ades ducibus, quorum secura labore
  otia terra ferax, otia pontus habet:
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
  et resera nutu candida templa tuo. 70
prospera lux oritur: linguis animisque favete;
  nunc dicenda bona sunt bona verba die.
lite vacent aures, insanaque protinus absint
  iurgia: differ opus, livida turba, tuum.
cernis odoratis ut luceat ignibus aether, 75
  et sonet accensis spica Cilissa focis?
flamma nitore suo templorum verberat aurum,
  et tremulum summa spargit in aede iubar.
vestibus intactis Tarpeias itur in arces,
  et populus festo concolor ipse suo est, 80
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
  et nova conspicuum pondera sentit ebur.
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
  quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, 85
  nil nisi Romanum quod tueatur habet.
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
  a populo rerum digna potente coli.
Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
  nam tibi par nullum Graecia numen habet. 90
ede simul causam, cur de caelestibus unus
  sitque quod a tergo sitque quod ante vides.
haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
  lucidior visa est quam fuit ante domus.
tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus 95
  bina repens oculis obtulit ora meis.
extimui sensique metu riguisse capillos,
  et gelidum subito frigore pectus erat.
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
  edidit hos nobis ore priore sonos: 100
'disce metu posito, vates operose dierum,
  quod petis, et voces percipe mente meas.
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
  aspice quam longi temporis acta canam.
lucidus hic aer et quae tria corpora restant, 105
  ignis, aquae, tellus, unus acervus erat.
ut semel haec rerum secessit lite suarum
  inque novas abiit massa soluta domos,
flamma petit altum, propior locus aera cepit,
  sederunt medio terra fretumque solo. 110
tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
  in faciem redii dignaque membra deo.
nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
  ante quod est in me postque videtur idem.
accipe quaesitae quae causa sit altera formae, 115
  hanc simul ut noris officiumque meum.
quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
  omnia sunt nostra clausa patentque manu.
me penes est unum vasti custodia mundi,
  et ius vertendi cardinis omne meum est. 120
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
  libera perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
  ni teneant rigidae condita Bella serae.
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis 125
  (it, redit officio Iuppiter ipse meo):
inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
  imponit libum farraque mixta sale,
nomina ridebis: modo namque Patulcius idem
  et modo sacrifico Clusius ore vocor. 130
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
  nomine diversas significare vices.
vis mea narrata est; causam nunc disce figurae:
  iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, 135
  e quibus haec populum spectat, at illa Larem,
utque sedens primi vester prope limina tecti
  ianitor egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
  Eoas partes Hesperiasque simul. 140
ora vides Hecates in tres vertentia partes,
  servet ut in ternas compita secta vias:
et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
  cernere non moto corpore bina licet.'
dixerat: et voltu, si plura requirere vellem, 145
  difficilem mihi se non fore pactus erat.
sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,
  verbaque sum spectans plura locutus humum:
'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
  qui melius per ver incipiendus erat? 150
omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,
  et nova de gravido palmite gemma tumet,
et modo formatis operitur frondibus arbor,
  prodit et in summum seminis herba solum,
et tepidum volucres concentibus aera mulcent, 155
  ludit et in pratis luxuriatque pecus.
tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
  et luteum celsa sub trabe figit opus:
tum patitur cultus ager et renovatur aratro.
  haec anni novitas iure vocanda fuit.' 160
quaesieram multis; non multis ille moratus
  contulit in versus sic sua verba duos:
'bruma novi prima est veterisque novissima solis:
  principium capiunt Phoebus et annus idem.'
post ea mirabar cur non sine litibus esset 165
  prima dies. 'causam percipe' Ianus ait.
'tempora commisi nascentia rebus agendis,
  totus ab auspicio ne foret annus iners.
quisque suas artes ob idem delibat agendo,
  nec plus quam solitum testificatur opus.' 170
mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem,
  Iane, tibi primum tura merumque fero?'
'ut possis aditum per me, qui limina servo,
  ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.'
'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, 175
  et damus alternas accipimusque preces?'
tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,
  'omina principiis' inquit 'inesse solent.
ad primam vocem timidas advertitis aures,
  et visam primum consulit augur avem. 180
templa patent auresque deum, nec lingua caducas
  concipit ulla preces, dictaque pondus habent.'
desierat Ianus. nec longa silentia feci,
  sed tetigi verbis ultima verba meis:
'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi 185
  'et data sub niveo candida mella cado?'
'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur
  et peragat coeptum dulcis ut annus iter.'
'dulcia cur dentur video: stipis adice causam,
  pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' 190
risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit,
  'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas!
vix ego Saturno quemquam regnante videbam
  cuius non animo dulcia lucra forent.
tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: 195
  vix ultra quo iam progrediatur habet.
pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis,
  dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
  et dabat exiguum fluminis ulva torum. 200
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
  inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
  pascebatque suas ipse senator oves:
nec pudor in stipula placidam cepisse quietem 205
  et fenum capiti subposuisse fuit.
iura dabat populis posito modo praetor aratro,
  et levis argenti lammina crimen erat.
at postquam fortuna loci caput extulit huius
  et tetigit summo vertice Roma deos, 210
creverunt et opes et opum furiosa cupido,
  et, cum possideant plurima, plura petunt.
quaerere ut absumant, absumpta requirere certant,
  atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:
sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, 215
  quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
in pretio pretium nunc est: dat census honores,
  census amicitias; pauper ubique iacet.
tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris,
  curque iuvent nostras aera vetusta manus, 220
aera dabant olim: melius nunc omen in auro est,
  victaque concessit prisca moneta novae.
nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
  aurea: maiestas convenit ipsa deo.
laudamus veteres, sed nostris utimur annis: 225
  mos tamen est aeque dignus uterque coli.'
finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante,
  clavigerum verbis adloquor ipse deum:
'multa quidem didici: sed cur navalis in aere
  altera signata est, altera forma biceps?' 230
'noscere me duplici posses ut imagine' dixit,
  'ni vetus ipsa dies extenuasset opus.
causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem
  ante pererrato falcifer orbe deus.
hac ego Saturnum memini tellure receptum 235
  (caelitibus regnis a Iove pulsus erat).
inde diu genti mansit Saturnia nomen;
  dicta quoque est Latium terra latente deo.
at bona posteritas puppem formavit in aere,
  hospitis adventum testificata dei. 240
ipse solum colui, cuius placidissima laevum
  radit harenosi Thybridis unda latus.
hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
  tantaque res paucis pascua bubus erat.
arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro 245
  nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.
tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum
  esset, et humanis numina mixta locis.
nondum Iustitiam facinus mortale fugarat
  (ultima de superis illa reliquit humum), 250
proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;
  nullus erat iustis reddere iura labor.
nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar,
  et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.'
presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi, 255
  voce mea voces eliciente dei:
'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,
  hic ubi iuncta foris templa duobus habes?'
ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
  protinus Oebalii rettulit arma Tati, 260
utque levis custos, armillis capta, Sabinos
  ad summae tacitos duxerit arcis iter.
'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit
  'arduus in valles per fora clivus erat.
et iam contigerat portam, Saturnia cuius 265
  dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto veritus committere numine pugnam,
  ipse meae movi callidus artis opus,
oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
  sumque repentinas eiaculatus aquas. 270
ante tamen madidis subieci sulpura venis,
  clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
  quae fuerat, tuto reddita forma loco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: 275
  haec adolet flammis cum strue farra suis.'
'at cur pace lates, motisque recluderis armis?'
  nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:
'ut populo reditus pateant ad bella profecto,
  tota patet dempta ianua nostra sera. 280
pace fores obdo, ne qua discedere possit;
  Caesareoque diu numine clausus ero.'
dixit, et attollens oculos diversa videntes
  aspexit toto quicquid in orbe fuit:
pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi, 285
  tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
  neve suum praesta deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
  sacravere patres hac duo templa die. 290
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
  insula, dividua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque
  iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
    (2. B F) 3. C C (4. D C) 294a
Quid vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, 295
  dicere? promissi pars sit et ista mei.
felices animae, quibus haec cognoscere primis
  inque domos superas scandere cura fuit!
credibile est illos pariter vitiisque locisque
  altius humanis exseruisse caput. 300
non Venus et vinum sublimia pectora fregit
  officiumque fori militiaeve labor;
nec levis ambitio perfusaque gloria fuco
  magnarumque fames sollicitavit opum.
admovere oculis distantia sidera mentis 305
  aetheraque ingenio subposuere suo.
sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus
  summaque Peliacus sidera tangat apex.
nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis,
  ponemusque suos ad vaga signa dies. 310
Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
  sparsaque caelesti rore madebit humus,
octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri:
  praeceps occiduas ille subibit aquas.
    5. E NON · F 314a
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris 315
  signa dabunt imbres exoriente Lyra.
    (6. F F) (7. G C) (8. H C) 9. A AGON · (? NP) 316a
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, 317
  Ianus Agonali luce piandus erit.
nominis esse potest succinctus causa minister,
  hostia caelitibus quo feriente cadit, 320
qui calido strictos tincturus sanguine cultros
  semper agatne rogat nec nisi iussus agit.
pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
  nomen Agonalem credit habere diem.
pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, 325
  una sit ut proprio littera dempta loco.
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
  a pecoris lux est ipsa notata metu?
fas etiam fieri solitis aetate priorum
  nomina de ludis Graeca tulisse diem. 330
et pecus antiquus dicebat agonia sermo;
  veraque iudicio est ultima causa meo.
utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum
  numina lanigerae coniuge debet ovis.
victima quae dextra cecidit victrice vocatur; 335
  hostibus a domitis hostia nomen habet.
ante, deos homini quod conciliare valeret,
  far erat et puri lucida mica salis.
nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
  acta per aequoreas hospita navis aquas, 340
tura nec Euphrates nec miserat India costum,
  nec fuerant rubri cognita fila croci.
ara dabat fumos herbis contenta Sabinis,
  et non exiguo laurus adusta sono;
siquis erat factis prati de flore coronis 345
  qui posset violas addere, dives erat.
hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
  in sacris nullum culter habebat opus.
prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae,
  ulta suas merita caede nocentis opes: 350
nam sata vere novo teneris lactentia sucis
  eruta saetigerae comperit ore suis.
sus dederat poenas: exemplo territus huius
  palmite debueras abstinuisse, caper.
quem spectans aliquis dentes in vite prementem, 355
  talia non tacito dicta dolore dedit:
'rode, caper, vitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,
  in tua quod spargi cornua possit erit.'
verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
  spargitur adfuso cornua, Bacche, mero. 360
culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
  quid bos, quid placidae commeruistis oves?
flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
  viderat inceptos destituisse favos;
caerula quem genetrix aegre solata dolentem 365
  addidit haec dictis ultima verba suis:
'siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna levabit
  quoque modo repares quae periere dabit.
decipiat ne te versis tamen ille figuris,
  impediant geminas vincula firma manus.' 370
pervenit ad vatem iuvenis, resolutaque somno
  alligat aequorei bracchia capta senis.
ille sua faciem transformis adulterat arte;
  mox domitus vinclis in sua membra redit,
oraque caerulea tollens rorantia barba 375
  'qua' dixit 'repares arte requiris apes?
obrue mactati corpus tellure iuvenci:
  quod petis a nobis, obrutus ille dabit.'
iussa facit pastor; fervent examina putri
  de bove: mille animas una necata dedit. 380
poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,
  quas pia dis ruris ferre solebat anus.
quid tuti superest, animam cum ponat in aris
  lanigerumque pecus ruricolaeque boves?
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, 385
  ne detur celeri victima tarda deo.
quod semel est geminae pro virgine caesa Dianae,
  nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit.
exta canum vidi Triviae libare Sapaeos
  et quicumque tuas accolit, Haeme, nives. 390
caeditur et rigido custodi ruris asellus;
  causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
  tertia quae solito tempore bruma refert.
di quoque cultores in idem venere Lyaei 395
  et quicumque iocis non alienus erat,
Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus
  quaeque colunt amnes solaque rura deae.
venerat et senior pando Silenus asello,
  quique ruber pavidas inguine terret aves. 400
dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
  gramine vestitis accubuere toris:
vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,
  miscendas parce rivus agebat aquas.
Naides effusis aliae sine pectinis usu, 405
  pars aderant positis arte manuque comis;
illa super suras tunicam collecta ministrat,
  altera dissuto pectus aperta sinu;
exserit haec umerum, vestes trahit illa per herbas,
  impediunt teneros vincula nulla pedes. 410
hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,
  pars tibi, qui pinu tempora nexa geris:
te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt:
  nequitia est quae te non sinit esse senem.
at ruber, hortorum decus et tutela, Priapus 415
  omnibus ex illis Lotide captus erat:
hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,
  signaque dat nutu sollicitatque notis.
fastus inest pulchris sequiturque superbia formam:
  inrisum voltu despicit illa suo. 420
nox erat, et vino somnum faciente iacebant
  corpora diversis victa sopore locis;
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
  sicut erat lusu fessa, quievit humo.
surgit amans animamque tenens vestigia furtim 425
  suspenso digitis fert taciturna gradu.
ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
  ipsa sui flatus ne sonet aura cavet;
et iam finitima corpus librabat in herba:
  illa tamen multi plena soporis erat. 430
gaudet et a pedibus tracto velamine vota
  ad sua felici coeperat ire via.
ecce rudens rauco Sileni vector asellus
  intempestivos edidit ore sonos.
territa consurgit nymphe, manibusque Priapum 435
  reicit, et fugiens concitat omne nemus.
at deus, obscena nimium quoque parte paratus,
  omnibus ad lunae lumina risus erat.
morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est
  Hellespontiaco victima grata deo. 440
intactae fueratis aves, solacia ruris,
  adsuetum silvis innocuumque genus,
quae facitis nidos et plumis ova fovetis,
  et facili dulces editis ore modos;
sed nihil ista iuvant, quia linguae crimen habetis, 445
  dique putant mentes vos aperire suas.
(nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
  nunc pinna veras, nunc datis ore notas.)
tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
  iuveruntque deos indicis exta sui. 450
ergo saepe suo coniunx abducta marito
  uritur Idaliis alba columba focis.
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
  det iecur in lances, Inachioti, tuas.
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, 455
  quod tepidum vigili provocet ore diem.
Interea Delphin clarum super aequora sidus
  tollitur et patriis exserit ora vadis.
    10. B EN 458a
Postera lux hiemem medio discrimine signat, 459
  aequaque praeteritae quae superabit erit. 460
    11. C CAR · NP (12. D C) 460a
Proxima prospiciet Tithono nupta relicto 461
  Arcadiae sacrum pontificale deae.
te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
  hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
unde petam causas horum moremque sacrorum? 465
  deriget in medio quis mea vela freto?
ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
  propositoque fave, ne tuus erret honor.
orta prior luna, de se si creditur ipsi,
  a magno tellus Arcade nomen habet. 470
hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque,
  nobilior sacrae sanguine matris erat;
quae, simul aetherios animo conceperat ignes,
  ore dabat vero carmina plena dei.
dixerat haec nato motus instare sibique, 475
  multaque praeterea tempore nacta fidem.
nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
  deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit
  '(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est. 480
sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
  sed deus: offenso pulsus es urbe deo.
non meriti poenam pateris, sed numinis iram:
  est aliquid magnis crimen abesse malis.
conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra 485
  pectora pro facto spemque metumque suo.
nec tamen ut primus maere mala talia passus:
  obruit ingentes ista procella viros.
passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris
  Cadmus in Aonia constitit exul humo; 490
passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,
  et quos praeterea longa referre mora est.
omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
  ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.
nec fera tempestas toto tamen horret in anno: 495
  et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.'
vocibus Euander firmata mente parentis
  nave secat fluctus Hesperiamque tenet.
iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
  egerat et Tuscis obvius ibat aquis: 500
fluminis illa latus, cui sunt vada iuncta Tarenti,
  aspicit et sparsas per loca sola casas;
utque erat, immissis puppem stetit ante capillis,
  continuitque manum torva regentis iter,
et procul in dextram tendens sua bracchia ripam 505
  pinea non sano ter pede texta ferit,
neve daret saltum properans insistere terrae
  vix est Euandri vixque retenta manu;
'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum,
  tuque, novos caelo terra datura deos, 510
fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
  et nemorum silvae Naiadumque chori,
este bonis avibus visi natoque mihique,
  ripaque felici tacta sit ista pede.
fallor, an hi fient ingentia moenia colles, 515
  iuraque ab hac terra cetera terra petet?
montibus his olim totus promittitur orbis.
  quis tantum fati credat habere locum?
et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:
  hic quoque causa novi femina Martis erit. 520
care nepos Palla, funesta quid induis arma?
  indue: non humili vindice caesus eris.
victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:
  obruit hostiles ista ruina domos.
urite victrices Neptunia Pergama flammae: 525
  num minus hic toto est altior orbe cinis?
iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
  adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.
tempus erit cum vos orbemque tuebitur idem,
  et fient ipso sacra colente deo, 530
et penes Augustos patriae tutela manebit:
  hanc fas imperii frena tenere domum.
inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
  pondera caelesti mente paterna feret,
utque ego perpetuis olim sacrabor in aris, 535
  sic Augusta novum Iulia numen erit.'
talibus ut dictis nostros descendit in annos,
  substitit in medio praescia lingua sono.
puppibus egressus Latia stetit exul in herba:
  felix, exilium cui locus ille fuit! 540
nec mora longa fuit: stabant nova tecta, nec alter
  montibus Ausoniis Arcade maior erat.
ecce boves illuc Erytheidas adplicat heros
  emensus longi claviger orbis iter,
dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur 545
  incustoditae lata per arva boves.
mane erat: excussus somno Tirynthius actor
  de numero tauros sentit abesse duos.
nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
  traxerat aversos Cacus in antra ferox, 550
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
  non leve finitimis hospitibusque malum.
dira viro facies, vires pro corpore, corpus
  grande (pater monstri Mulciber huius erat),
proque domo longis spelunca recessibus ingens, 555
  abdita, vix ipsis invenienda feris;
ora super postes adfixaque bracchia pendent,
  squalidaque humanis ossibus albet humus.
servata male parte boum Iove natus abibat:
  mugitum rauco furta dedere sono. 560
'accipio revocamen' ait, vocemque secutus
  impia per silvas ultor ad antra venit.
ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
  vix iuga movissent quinque bis illud opus.
nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis), 565
  et vastum motu conlabefactat onus.
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum,
  ictaque subsedit pondere molis humus.
prima movet Cacus conlata proelia dextra
  remque ferox saxis stipitibusque gerit. 570
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
  confugit, et flammas ore sonante vomit;
quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas
  et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.
occupat Alcides, adductaque clava trinodis 575
  ter quater adverso sedit in ore viri.
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos
  et lato moriens pectore plangit humum.
immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum
  victor et Euandrum ruricolasque vocat, 580
constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,
  hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
nec tacet Euandri mater prope tempus adesse
  Hercule quo tellus sit satis usa suo.
at felix vates, ut dis gratissima vixit, 585
  possidet hunc Iani sic dea mense diem.
    13. E EID · NP (14. F EN) 586a
Idibus in magni castus Iovis aede sacerdos 587
  semimaris flammis viscera libat ovis;
redditaque est omnis populo provincia nostro
  et tuus Augusto nomine dictus avus. 590
perlege dispositas generosa per atria ceras:
  contigerunt nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat, alter Isauras
  aut Cretum domitas testificatur opes;
hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum; 595
  ille Numantina traxit ab urbe notam:
et mortem et nomen Druso Germania fecit;
  me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
si petat a victis, tot sumet nomina Caesar
  quot numero gentes maximus orbis habet. 600
ex uno quidam celebres aut torquis adempti
  aut corvi titulos auxiliaris habent.
Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:
  sed qui te vicit nomine maior erat.
nec gradus est supra Fabios cognominis ullus: 605
  illa domus meritis Maxima dicta suis.
sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes,
  hic socium summo cum Iove nomen habet.
sancta vocant augusta patres, augusta vocantur
  templa sacerdotum rite dicata manu: 610
huius et augurium dependet origine verbi
  et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
augeat imperium nostri ducis, augeat annos,
  protegat et vestras querna corona fores:
auspicibusque deis tanti cognominis heres 615
  omine suscipiat, quo pater, orbis onus.
    15. G CAR · NP 616a
Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, 617
  fient Parrhasiae sacra relata deae.
nam prius Ausonias matres carpenta vehebant
  (haec quoque ab Euandri dicta parente reor); 620
mox honor eripitur, matronaque destinat omnis
  ingratos nulla prole novare viros,
neve daret partus, ictu temeraria caeco
  visceribus crescens excutiebat onus.
corripuisse patres ausas immitia nuptas, 625
  ius tamen exemptum restituisse ferunt,
binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti
  pro pueris fieri virginibusque iubent.
scortea non illi fas est inferre sacello,
  ne violent puros exanimata focos. 630
siquis amas veteres ritus, adsiste precanti;
  nomina percipies non tibi nota prius.
Porrima placatur Postvertaque, sive sorores,
  sive fugae comites, Maenali diva, tuae;
altera quod porro fuerat cecinisse putatur, 635
  altera venturum postmodo quicquid erat.
    16. H C (NP inde ab anno 10 p. C.) 636a
Candida, te niveo posuit lux proxima templo, 637
  qua fert sublimes alta Moneta gradus,
nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam,
  †nunc† te sacratae constituere manus. 640
Furius antiquam, populi superator Etrusci,
  voverat et voti solverat ille fidem.
causa, quod a patribus sumptis secesserat armis
  volgus, et ipsa suas Roma timebat opes.
causa recens melior: passos Germania crines 645
  porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.
inde triumphatae libasti munera gentis
  templaque fecisti, quam colis ipse, deae.
hanc tua constituit genetrix et rebus et ara,
  sola toro magni digna reperta Iovis. 650
    17. A C, postea NP 650a
    (18. B C) (19. C C) (20. D C) (21. E C) (22. F C) 23. G C
Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto 651
  per iuvenis curres signa regentis aquam.
septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,
  fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
    24. H C (25. A C) (26. B C) 654a
Sidere ab hoc ignis venienti nocte, Leonis 655
  qui micat in medio pectore, mersus erit.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos,
  nec Sementiva est ulla reperta dies;
cum mihi (sensit enim) 'lux haec indicitur' inquit
  Musa, 'quid a fastis non stata sacra petis? 660
utque dies incerta sacri, sic tempora certa,
  seminibus iactis est ubi fetus ager.'
state coronati plenum ad praesepe, iuvenci:
  cum tepido vestrum vere redibit opus.
rusticus emeritum palo suspendat aratrum: 665
  omne reformidat frigore volnus humus.
vilice, da requiem terrae semente peracta;
  da requiem, terram qui coluere, viris.
pagus agat festum: pagum lustrate, coloni,
  et date paganis annua liba focis. 670
placentur frugum matres, Tellusque Ceresque,
  farre suo gravidae visceribusque suis:
officium commune Ceres et Terra tuentur;
  haec praebet causam frugibus, illa locum.
consortes operis, per quas correcta vetustas 675
  quernaque glans victa est utiliore cibo,
frugibus immensis avidos satiate colonos,
  ut capiant cultus praemia digna sui.
vos date perpetuos teneris sementibus auctus,
  nec nova per gelidas herba sit usta nives. 680
cum serimus, caelum ventis aperite serenis;
  cum latet, aetheria spargite semen aqua.
neve graves cultis Cerialia rura cavete
  agmine laesuro depopulentur aves.
vos quoque, formicae, subiectis parcite granis: 685
  post messem praedae copia maior erit.
interea crescat scabrae robiginis expers
  nec vitio caeli palleat ulla seges,
et neque deficiat macie nec pinguior aequo
  divitiis pereat luxuriosa suis; 690
et careant loliis oculos vitiantibus agri,
  nec sterilis culto surgat avena solo;
triticeos fetus passuraque farra bis ignem
  hordeaque ingenti fenore reddat ager.
haec ego pro vobis, haec vos optate coloni, 695
  efficiatque ratas utraque diva preces.
bella diu tenuere viros: erat aptior ensis
  vomere, cedebat taurus arator equo;
sarcula cessabant, versique in pila ligones,
  factaque de rastri pondere cassis erat. 700
gratia dis domuique tuae: religata catenis
  iampridem vestro sub pede Bella iacent.
sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas:
  Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.
    27. C C (28. D C) (29. E F [? NP]) 704a
At quae venturas praecedit sexta Kalendas, 705
  hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
fratribus illa deis fratres de gente deorum
  circa Iuturnae composuere lacus.
    30. F NP (31. GC) 708a
Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram: 709
  haec erit a mensis fine secunda dies. 710
frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
  Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
  tu ducibus bello gloria maior eris.
sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma, 715
  canteturque fera nil nisi pompa tuba.
horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
  siqua parum Romam terra timebat, amet.
tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis,
  albaque perfusa victima fronte cadat; 720
utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet
  ad pia propensos vota rogate deos.
Sed iam prima mei pars est exacta laboris,
  cumque suo finem mense libellus habet.