| TRISTIA | |
| LIBER PRIMUS | |
| I | |
| Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in Vrbem, | 1.1.1 |
| ei mihi, quo domino non licet ire tuo! | |
| vade, sed incultus, qualem decet exulis esse; | |
| infelix habitum temporis huius habe. | |
| nec te purpureo velent vaccinia fuco— | 5 |
| non est conveniens luctibus ille color— | |
| nec titulus minio, nec cedro charta notetur, | |
| candida nec nigra cornua fronte geras. | |
| felices ornent haec instrumenta libellos: | |
| fortunae memorem te decet esse meae. | 10 |
| nec fragili geminae poliantur pumice frontes, | |
| hirsutus sparsis ut videare comis. | |
| neve liturarum pudeat; qui viderit illas, | |
| de lacrimis factas sentiat esse meis. | |
| vade, liber, verbisque meis loca grata saluta: | 15 |
| contingam certe quo licet illa pede. | |
| siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi, | |
| siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit, | |
| vivere me dices, salvum tamen esse negabis; | |
| id quoque, quod vivam, munus habere dei. | 20 |
| atque ita tu tacitus, quaerent si plura legentes, | |
| ne, quae non opus est, forte loquare, cave! | |
| protinus admonitus repetet mea crimina lector, | |
| et peragar populi publicus ore reus. | |
| tu cave defendas, quamvis mordebere dictis; | 25 |
| causa patrocinio non bona maior erit. | |
| invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, | |
| carmina nec siccis perlegat ista genis, | |
| et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, | |
| sit mea lenito Caesare poena levis. | 30 |
| nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, | |
| placatos miseris qui volet esse deos; | |
| quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira | |
| sedibus in patriis det mihi posse mori. | |
| ut peragas mandata, liber, culpabere forsan | 35 |
| ingeniique minor laude ferere mei. | |
| iudicis officium est ut res, ita tempora rerum | |
| quaerere: quaesito tempore tutus eris. | |
| carmina proveniunt animo deducta sereno; | |
| nubila sunt subitis pectora nostra malis. | 40 |
| carmina secessum scribentis et otia quaerunt; | |
| me mare, me venti, me fera iactat hiems. | |
| carminibus metus omnis obest; ego perditus ensem | |
| haesurum iugulo iam puto iamque meo. | |
| haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, | 45 |
| scriptaque cum venia qualiacumque leget. | |
| da mihi Maeoniden et tot circumice casus, | |
| ingenium tantis excidet omne malis. | |
| denique securus famae, liber, ire memento, | |
| nec tibi sit lecto displicuisse pudor. | 50 |
| non ita se praebet nobis Fortuna secundam, | |
| ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. | |
| donec eram sospes, tituli tangebar amore, | |
| quaerendique mihi nominis ardor erat; | |
| carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, | 55 |
| sit satis: ingenio sic fuga parta meo. | |
| tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam. | |
| di facerent, possem nunc meus esse liber! | |
| nec te, quod venias magnam peregrinus in Vrbem, | |
| ignotum populo posse venire puta. | 60 |
| ut titulo careas, ipso noscere colore; | |
| dissimulare velis, te liquet esse meum. | |
| clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant; | |
| non sunt ut quondam plena favoris erant. | |
| siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum | 65 |
| non putet, e gremio reiciatque suo, | |
| 'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris; | |
| quas meruit, poenas iam dedit illud opus.' | |
| forsitan expectes, an in alta Palatia missum | |
| scandere te iubeam Caesareamque domum. | 70 |
| ignoscant augusta mihi loca dique locorum! | |
| venit in hoc illa fulmen ab arce caput. | |
| esse quidem memini mitissima sedibus illis | |
| numina, sed timeo qui nocuere deos. | |
| terretur minimo pennae stridore columba, | 75 |
| unguibus, accipiter, saucia facta tuis. | |
| nec procul a stabulis audet discedere, siqua | |
| excussa est avidi dentibus agna lupi. | |
| vitaret caelum Phaëthon, si viveret, et quos | |
| optarat stulte, tangere nollet equos. | 80 |
| me quoque, quae sensi, fateor Iovis arma timere: | |
| me reor infesto, cum tonat, igne peti. | |
| quicumque Argolica de classe Capherea fugit, | |
| semper ab Euboicis vela retorquet aquis; | |
| et mea cumba semel vasta percussa procella | 85 |
| illum, quo laesa est, horret adire locum. | |
| ergo cave, liber, et timida circumspice mente, | |
| ut satis a media sit tibi plebe legi. | |
| dum petit infirmis nimium sublimia pennis | |
| Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. | 90 |
| difficile est tamen hinc remis utaris an aura, | |
| dicere: consilium resque locusque dabunt. | |
| si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis | |
| mitia, si vires fregerit ira suas, | |
| siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem | 95 |
| tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. | |
| luce bona dominoque tuo felicior ipse | |
| pervenias illuc et mala nostra leves. | |
| namque ea vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit | |
| solus Achilleo tollere more potest. | 100 |
| tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto— | |
| nam spes est animi nostra timore minor— | |
| quaeque quiescebat, ne mota resaeviat ira | |
| et poenae tu sis altera causa, cave! | |
| cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, | 105 |
| contigerisque tuam, scrinia curva, domum, | |
| aspicies illic positos ex ordine fratres, | |
| quos studium cunctos evigilavit idem. | |
| cetera turba palam titulos ostendet apertos, | |
| et sua detecta nomina fronte geret; | 110 |
| tres procul obscura latitantes parte videbis; | |
| sic quoque, quod nemo nescit, amare docent. | |
| hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis, | |
| Oedipodas facito Telegonosque voces. | |
| deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, | 115 |
| ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames. | |
| sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, | |
| nuper ab exequiis carmina rapta meis. | |
| his mando dicas, inter mutata referri | |
| fortunae vultum corpora posse meae, | 120 |
| namque ea dissimilis subito est effecta priori, | |
| flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. | |
| plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam, | |
| sed vereor tardae causa fuisse viae; | |
| et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, | 125 |
| sarcina laturo magna futurus eras. | |
| longa via est, propera! nobis habitabitur orbis | |
| ultimus, a terra terra remota mea. |