XI
|
|
Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
|
1.11.1
|
est mihi sollicitae tempore facta viae.
|
|
aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
|
|
scribentem mediis Hadria vidit aquis;
|
|
aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon,
|
5
|
alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
|
|
quod facerem versus inter fera murmura ponti,
|
|
Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
|
|
ipse ego nunc miror tantis animique marisque
|
|
fluctibus ingenium non cecidisse meum.
|
10
|
seu stupor huic studio sive est insania nomen,
|
|
omnis ab hac cura cura levata mea est.
|
|
saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,
|
|
saepe minax Steropes sidere pontus erat,
|
|
fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae,
|
15
|
aut Hyadas seris hauserat Auster aquis,
|
|
saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi
|
|
carmina ducebam qualiacumque manu.
|
|
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
|
|
inque modum cumuli concava surgit aqua.
|
20
|
ipse gubernator tollens ad sidera palmas
|
|
exposcit votis, inmemor artis, opem.
|
|
quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,
|
|
quam dubia timeo mente timensque precor.
|
|
attigero portum, portu terrebor ab ipso:
|
25
|
plus habet infesta terra timoris aqua;
|
|
nam simul insidiis hominum pelagique laboro,
|
|
et faciunt geminos ensis et unda metus.
|
|
ille meo vereor ne speret sanguine praedam,
|
|
haec titulum nostrae mortis habere velit.
|
30
|
barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae,
|
|
quam cruor et caedes bellaque semper habent,
|
|
cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor,
|
|
pectora sunt ipso turbidiora mari.
|
|
quo magis his debes ignoscere, candide lector,
|
35
|
si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.
|
|
non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis,
|
|
nec, consuete, meum, lectule, corpus habes.
|
|
iactor in indomito brumali luce profundo
|
|
ipsaque caeruleis charta feritur aquis.
|
40
|
improba pugnat hiems indignaturque quod ausim
|
|
scribere se rigidas incutiente minas.
|
|
vincat hiems hominem! sed eodem tempore, quaeso,
|
|
ipse modum statuam carminis, illa sui.
|
|