IV
|
|
Tingitur Oceano custos Erymanthidos Vrsae,
|
1.4.1
|
aequoreasque suo sidere turbat aquas.
|
|
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
|
|
sponte, sed audaces cogimur esse metu.
|
|
me miserum! quantis nigrescunt aequora ventis,
|
5
|
erutaque ex imis fervet harena fretis!
|
|
monte nec inferior prorae puppique recurvae
|
|
insilit et pictos verberat unda deos.
|
|
pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes,
|
|
adgemit et nostris ipsa carina malis.
|
10
|
navita confessus gelidum pallore timorem,
|
|
iam sequitur victus, non regit arte ratem.
|
|
utque parum validus non proficientia rector
|
|
cervicis rigidae frena remittit equo,
|
|
sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,
|
15
|
aurigam video vela dedisse rati.
|
|
quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
|
|
in loca iam nobis non adeunda ferar.
|
|
nam procul Illyriis laeva de parte relictis
|
|
interdicta mihi cernitur Italia.
|
20
|
desinat in vetitas quaeso contendere terras,
|
|
et mecum magno pareat aura deo.
|
|
dum loquor et cupio pariter timeoque repelli,
|
|
increpuit quantis viribus unda latus!
|
|
parcite caerulei vos saltem numina ponti,
|
25
|
infestumque mihi sit satis esse Iovem.
|
|
vos animam saevae fessam subducite morti,
|
|
si modo, qui periit, non periisse potest.
|
|