| LIBER PRIMVS | |
| BRVTO | |
| Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae | 1.1.1 |
| hoc tibi de Getico litore mittit opus. | |
| Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos | |
| excipe dumque aliquo, quolibet abde modo. | |
| Publica non audent intra monimenta uenire, | 5 |
| ne suus hoc illis clauserit auctor iter. | |
| A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis, | |
| ite, patet castis uersibus ille locus.' | |
| Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere | |
| sub lare priuato tutius esse putant. | 10 |
| Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? | |
| Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi. | |
| Quid ueniant nouitate roges fortasse sub ipsa. | |
| Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor. | |
| Inuenies, quamuis non est miserabilis index, | 15 |
| non minus hoc illo triste quod ante dedi. | |
| Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit | |
| non occultato nomine missa docet. | |
| Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis | |
| Musaque ad inuitos officiosa uenit. | 20 |
| Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos | |
| exule seruatis legibus Vrbe frui. | |
| Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur | |
| doctus et in promptu scrinia Brutus habet. | |
| Nec me nominibus furiosus confero tantis: | 25 |
| saeua deos contra non tamen arma tuli. | |
| Denique Caesareo, quod non desiderat ipse, | |
| non caret e nostris ullus honore liber. | |
| Si dubitas de me, laudes admitte deorum | |
| et carmen dempto nomine sume meum. | 30 |
| Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae | |
| proderit auctorem pacis habere nihil? | |
| Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti, | |
| dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam. | |
| Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? | 35 |
| At patriae pater hic, ipsius ille fuit. | |
| Ecquis ita est audax ut limine cogat abire | |
| iactantem Pharia tinnula sistra manu? | |
| Ante deum Matrem cornu tibicen adunco | |
| cum canit, exiguae quis stipis aera negat? | 40 |
| Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae; | |
| unde tamen uiuat uaticinator habet. | |
| Ipsa mouent animos superorum numina nostros | |
| turpe nec est tali credulitate capi. | |
| En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi | 45 |
| gentis Iuleae nomina sancta fero. | |
| Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti; | |
| non mihi, sed magno poscitur ille deo, | |
| nec, quia uel merui uel sensi principis iram, | |
| a nobis ipsum nolle putate coli. | 50 |
| Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem | |
| Isidis Isiacos ante sedere focos. | |
| Alter ob huic similem priuatus lumine culpam | |
| clamabat media se meruisse uia. | |
| Talia caelestes fieri praeconia gaudent, | 55 |
| ut sua quid ualeant numina teste probent. | |
| Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt, | |
| cum bene peccati paenituisse uident. | |
| Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, | |
| paenitet et facto torqueor ipse meo. | 60 |
| Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori | |
| estque pati poenam quam meruisse minus. | |
| Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse, | |
| poena potest demi, culpa perennis erit. | |
| Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul; | 65 |
| ne non peccarim mors quoque non faciet. | |
| Non igitur mirum, si mens mea tabida facta | |
| de niue manantis more liquescit aquae. | |
| Estur ut occulta uitiata teredine nauis, | |
| aequorei scopulos ut cauat unda salis, | 70 |
| roditur ut scabra positum rubigine ferrum, | |
| conditus ut tineae carpitur ore liber, | |
| sic mea perpetuos curarum pectora morsus, | |
| fine quibus nullo conficiantur, habent. | |
| Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet | 75 |
| quique dolet citius quam dolor ipse cadet. | |
| Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, | |
| forsitan exigua dignus habebor ope, | |
| inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu. | |
| Plus isto duri si precer oris ero. | 80 |