| ARS | |
| Omnia nomina quinque vocalibus ablativo casu terminantur, a e i o | 533.2 |
| u, id est quicquid declinaveris de nomine, ablativum casum in has litte- | |
| ras ducit, ut puta haec Iulia ab hac Iulia, hic paries ab hoc pariete, | |
| hic et haec agilis ab hoc et ab hac agili, hic doctus ab hoc docto, hic | 5 |
| versus ab hoc versu; praeter pauca aptota, quae nos turbare non debent, | |
| quia pauca sunt. ut puta nequam homo, ab hoc nequam homine, nugas | |
| ab hoc nugas dicimus: hic videtur ablativus suscepisse m et s, sed in | |
| aptotis, non legitimis et regularibus nominibus, quae certo ordine decli- | |
| nantur. ergo ablativus casus singularis dat nobis regulam ad declinatio- | 10 |
| nem pluralis numeri, id est ad genetivum dativum et ablativum pluralem, | |
| quo modo recte inveniantur. unde si ablativus habuerit a et o, parem | |
| regulam dant, id est ut genetivum pluralem in rum mittant, dativum et | |
| ablativum pluralem in is, ut ab hoc docto horum doctorum, ab hac docta | |
| harum doctarum, sic ablativum in is, ab his doctis viris et ab his doctis | 15 |
| mulieribus; praeter haec pauca, quae contra artem suscepta sunt, ut | |
| mulabus libertabus deabus natabus filiabus equabus asinabus, eodem modo | |
| ambabus et duabus. diximus de duabus vocalibus, id est a et o, quae | |
| parem regulam habent. restant tres vocales, i e u, quae similiter dispa- | |
| rem regulam habent. nam si ablativus i habuerit, in ium; si e correpta | 20 |
| fuerit, in um; si producta, in rum; si u, in uum genetivum pluralem | |
| mittunt, dativum et ablativum in bus, ut puta ab hoc forti horum for- | |
| tium his et ab his fortibus, ab hoc homine horum hominum his et ab | |
| his hominibus, ab hoc versu horum versuum his et ab his versibus, ab | |
| hac re harum rerum his et ab his rebus. | 25 |
| Sed ut colligas ablativum, quando exeat in has litteras, regulam ge- | |
| netivi singularis attende. si enim in ae exierit genetivus, ablativum in | |
| a mittit, ut huius Iuliae ab hac Iulia, huius Musae ab hac Musa. si | 534.1 |
| genetivus in is exierit, plerumque in e, aliquando in i, numquam in o | |
| mittit ablativum, ut puta huius parietis ab hoc pariete, huius hominis | |
| ab hoc homine. in genere communi nominativus et genetivus si habue- | |
| rint is, ablativum in i mittunt, ut hic et haec agilis, hic et haec facilis, | 5 |
| ab hoc et ab hac agili vel facili. siqua sunt quae differant ab hac re- | |
| gula, magis usu quam ratione factum est: ut puta haec ovis huius ovis | |
| ablativum in i mittere debuit, et tamen in e mittit, ut ab hac ove, non | |
| ovi. sed hoc, ut diximus, usu magis quam ratione factum est. genetivus | |
| si habuerit i in genere masculino, ablativum in o mittit, ut huius docti | 10 |
| huius iusti ab hoc docto ab hoc iusto. sed ideo dixi in genere mascu- | |
| lino hoc observari debere, quia in genere feminino invenitur genetivus i | |
| habere et in e exire ablativus, non in o, ut puta huius rei ab hac re, | |
| huius speciei ab hac specie. genetivus si habuerit us, ablativum in u | |
| mittit, ut huius versus huius fluctus, ab hoc versu ab hoc fluctu. sic | 15 |
| ergo de genetivo singulari trahis regulam ad ablativum singularem, quia | |
| ablativus casus dat regulam ad genetivum et dativum pluralem, quam su- | |
| pra memoravi. | |
| Alia regula: nominativus si is habuerit, aut parem habebit geneti- | |
| vum, ut hic ignis huius ignis, haec puppis huius puppis; aut si crescit | 20 |
| genetivus, per has crescit, per n r t d: per n, ut puta sanguis sangui- | |
| nis; per r, ut cinis cineris, pulvis pulveris; per t, Samnis Samnitis; per | |
| d, cuspis cuspidis. | |
| Alia regula: ablativus cum habuerit e, numquam adiungit um in no- | |
| minativo, ut puta verbere in ablativo, quaeritur utrum in nominativo um | 25 |
| habeat, ut dicamus hoc verberum. sed prohibemur regula ablativi, qui | |
| cum habuerit e, in nominativo numquam habebit um. ergo si hoc ver- | |
| berum non dicimus, quo modo dicemus? utique hoc verber, et dicimus | |
| in ablativo ab hoc verbere et pluraliter haec verbera, quo modo ubera. | |
| sic huic regulae contrarius <non> est nominativus. nam si nominativus um | 30 |
| habuerit, numquam mittet ablativum in e, et hoc observabis perpetuo. | |
| Alia regula: genetivus cum habuerit is, numquam mittet ablativum | |
| in o, ut puta ne dicas 'paupero patre natus sum'. genetivus enim sin- | |
| gularis is habebit, ut huius pauperis. ergo ablativus non potest exire in | |
| o, sed aut in e aut in i. | 35 |
| Alia regula: genus neutrum in nominativo si habuerit e, in i termi- | |
| natur ablativus, ut hoc mare ab hoc mari, non ab hoc mare. ne dicas | |
| ab hoc monile, sed ab hoc monili. numquam enim genus neutrum quat- | |
| tuor habet casus similes: ut in nominativo e, sic in accusativo, sic in | |
| vocativo, et non in ablativo. deinde quia <in> his nominibus generis neu- | 40 |
| tri ablativo casui adici debet a littera, ut possit statim fieri nominativus | |
| pluralis, ut puta ab hoc monili, adice a litteram, et facit haec monilia: | |
| ab hoc sedili, adice a, et facit haec sedilia: ab hoc facili, adice a, et | |
| facit facilia. sic ergo per omnia observabis in talibus dumtaxat no- | 535.1 |
| minibus. | |
| Alia regula: genus neutrum numquam in nominativo habet a nisi in | |
| graecis, ut puta schema thema, huius schematis thematis. quo modo ge- | |
| nus femininum in nominativo numquam exit in e nisi in graecis, ut An- | 5 |
| dromache. | |
| Genus neutrum cum in us exierit nominativo, necesse est ut crescat | |
| una syllaba in genetivo et ablativum in e mittat, ut puta hoc pecus huius | |
| pecoris ab hoc pecore, hoc facinus huius facinoris ab hoc facinore: prae- | |
| ter vulgus et pelagus, quia vulgus apud antiquos tam masculino genere | 10 |
| dictum est quam neutro. pelagus vero ideo ad hanc regulam non perti- | |
| net, quia graecum est. | |
| Genus neutrum quando in nominativo habet um, genetivo pares | |
| syllabas dat, ut puta hoc templum huius templi, hoc telum huius teli. | |
| genus neutrum quando in nominativo habet ium, in genetivo geminat i | 15 |
| litteram, ut puta hoc gaudium huius gaudii, hoc imperium huius imperii, | |
| hoc ingenium huius ingenii. sic observabis in ceteris, quia genetivus | |
| minor esse non debet nominativo. nam et in genere masculino si nomi- | |
| nativus ius habuerit, necesse est in genetivo geminet i, ut puta hic filius | |
| huius filii, hic Mercurius huius Mercurii, hic genius huius genii, hic | 20 |
| Iulius huius Iulii. si vero nominativus us tantum habuerit, non geminat | |
| i in genetivo, ut puta hic Coronatus huius Coronati, non Coronatii, hic | |
| Honoratus huius Honorati, non Honoratii. | |
| Genus neutrum si habuerit nominativum in e, ut puta hoc monile | |
| hoc sedile, necesse est ut genetivus is habeat, ut huius monilis huius | 25 |
| sedilis, ablativus i, ut ab hoc monili ab hoc sedili. | |
| Quodcumque nomen in nominativo er syllabam habet, tunc exit in | |
| o ablativus ipsius, quando secundae est declinationis et non crescit una | |
| syllaba in genetivo singulari, quando genetivus i habuerit, non is, ut puta | |
| hic aper facit ablativo ab hoc apro, quia genetivum huius apri facit. si | 30 |
| vero nominativus er habuerit et genetivus is, ablativum non mittit in o, | |
| sed in e, ut puta hic pater, ablativus in e, ab hoc patre, quia genetivus | |
| singularis is habet, ut huius patris. | |
| Omnia monosyllaba generis masculini et feminini accusativum in em | |
| mittunt excepto uno nomine, id est vir virum. nam cetera in em mit- | 35 |
| tunt, ut diximus, ut puta sol hunc solem, Mars hunc Martem, ars hanc | |
| artem, sors hanc sortem, mors hanc mortem, fons hunc fontem, ros | |
| hunc rorem, lex hanc legem, mos hunc morem, Lar hunc Larem, par | |
| hunc et hanc parem, fur hunc furem. vides omnia monosyllaba, ut dixi- | |
| mus, in em exire accusativo casu. | 40 |
| Genus neutrum tres casus habet similes, nominativum accusativum | |
| et vocativum. ideo hoc monemus, ut, si de pelago tibi mentio sit, dicas | |
| 'per medium pelagus navigavi', ideo quia accusativus similis est nomina- | |
| tivo, scilicet in genere neutro. | |
| Nunc regulam comparationis accipe. masculinum genus comparatur | 45 |
| per has syllabas, per us, per er, per ex: per us, ut doctus doctior | |
| doctissimus; per er, ut asper asperior asperrimus, niger nigrior niger- | |
| rimus, tener tenerior tenerrimus. per ex in genere masculino unum | 536.1 |
| nomen est quod vadit per gradus, senex senior, superlativum non habet: | |
| neque enim dicimus senissimus. commune genus quod comparari potest | |
| per has syllabas exit, per is et er: is, ut hic et haec agilis, hic et haec | |
| agilior et hic agilissimus, sic brevis brevior brevissimus, sic levis levior | 5 |
| levissimus et haec levissima. sed ab hac regula defecerunt pauca eupho- | |
| niae gratia, ut facillimus dicas, non facilissimus, quo modo fortissimus, | |
| et simillimus, non similissimus. sed haec pauca nos turbare non debent. | |
| per er vero comparatur genus commune, sed in paucis nominibus, ut | |
| hic et haec acer acrior acerrimus haec acerrima, hic et haec pauper | 10 |
| pauperior pauperrimus haec pauperrima. genus omne per has syllabas | |
| comparatur, per ax ex ix ox ux ans ens ons ers ors am us: ax positivo, | |
| ut efficax, comparativo efficacior, superlativo efficacissimus, sic fallax | |
| fallacior fallacissimus; ex, ut simplex simplicior simplicissimus; ix, ut | |
| felix felicior felicissimus, pernix pernicior pernicissimus; ox, ut velox | 15 |
| velocior velocissimus, ferox ferocior ferocissimus; ux, ut trux trucior | |
| trucissimus; ans, ut amans amantior amantissimus; ens, ut sapiens sa- | |
| pientior sapientissimus; ons, ut insons insontior insontissimus; ers, ut | |
| iners inertior inertissimus, sollers sollertior sollertissimus; ors, ut vecors | |
| vecordior vecordissimus; am, ut nequam; us, ut vetus. dativo adicis or | 20 |
| et facis comparativum, fortior; genetivo adicis simus, ut fortissimus. a | |
| nequam ut dicas nequior, de quovis casu tollis am et adicis i et or et | |
| facis nequior; adicis issimus et facis nequissimus. ab eo vero quod | |
| est vetus dativo adicis or et facis comparativum veterior; subducis huic | |
| i et o et adicis imus et facis veterrimus. sic observabis et in femininis | 25 |
| et neutris et facies veterrima veterrimum. vetustissimus autem a vetusto | |
| venit, et facit vetustus vetustior vetustissimus; sic feminino vetusta ve- | |
| tustior vetustissima; sic neutro vetustum vetustius vetustissimum. | |
| Sunt nomina generis neutri quae tres casus tantum in plurali nu- | |
| mero habent, nominativum accusativum et vocativum, ut iura, accusativo | 30 |
| haec iura, vocativo o iura. sic et maria et vina et mella et fella et aera. | |
| vocantur autem triptota. | |
| Genetivus aut par esse debet nominativo aut <non> plus una syllaba | |
| excedere. sed inventa sunt pauca nomina contra regulam venire, ut an- | |
| ceps, quod duarum syllabarum est, in genetivo duabus syllabis crevit: | 35 |
| facit enim ancipitis, praeceps praecipitis, supellex supellectilis, iter iti- | |
| neris. quaestio est, si princeps principis et praeceps praecipitis, quare | |
| non praecipis, quo modo principis, dicamus. sed princeps, quod primus | |
| capiat, dictus est et venit a capiendo; praeceps autem a capitis significa- | |
| tione dicitur, quod praebeat caput. | 40 |
| Quaestio est, quando producimus decoris, quando corripimus. genere | |
| neutro corripimus ab eo quod est decus, masculino producimus ab eo | |
| quod est decor. producitur autem decoris, quo modo honoris candoris | 537.1 |
| coloris. | |
| Nomina quae finem significant non diminuuntur, ut ipse finis, non | |
| dicimus finiculus; dicimus novissimus, non dicimus novissimulus; dicimus | |
| extremus, non dicimus extremulus; dicimus ultimus, non dicimus ulti- | 5 |
| mulus. et ratione, quia quae in fine sunt non habent quo minuantur. | |
| Sunt nomina in singulari numero neutri generis, in plurali mascu- | |
| lini, hoc caelum hi caeli, non caela; quo modo sunt, quae in singulari | |
| masculini, in plurali neutri, ut hic Tartarus, in plurali haec Tartara. | |
| Nomina tertiae declinationis quae in o exeunt nominativo singulari | 10 |
| generis sunt feminini, exceptis paucis masculini generis, quorum numero | |
| sunt ordo ligo, et iis quae communis generis sunt, ut homo nemo bubo | |
| et mango. nam cetera feminine enuntiamus, ut Carthago Carthaginis, | |
| virgo virginis, imago imaginis, indago indaginis, siligo siliginis, sartago | |
| sartaginis, ferrugo ferruginis, farrago farraginis. | 15 |
| Est alia quaestio, quare dicamus in ablativo singulari ab hoc arcu et | |
| plurali dativo et ablativo his et ab his arcubus, et non sic facit in dativo et | |
| ablativo plurali a versu versubus <a fluctu fluctubus>, sed his et ab his versibus | |
| et fluctibus. ea ratione fit, propter differentiam alterius similis nominis. si | |
| ab eo quod est arcus arcibus diceremus, non arcubus, fieret confusio | 20 |
| illius nominis cum eo quod est arx arcis, licet sine discretione aliqua | |
| specubus et tribubus dicamus ab eo quod est specus et tribus, et ab eo | |
| quod est veru verubus eodem modo. versus vero et fluctus et cetera in | |
| dativis et ablativis pluralibus i habent ideo, quia haec nomina non turbat | |
| similium nominum confusio vel similitudo. ergo quo modo arcubus dici- | 25 |
| mus ab eo quod sunt arcus propter arces, sic artubus ab eo quod sunt | |
| artus propter artes. hic vitus ab hoc vitu vitubus facit: nam vitibus ab | |
| eo quod sunt vites. sic ergo observabis, cum similia nomina inveneris. | |
| Quaestio est, unde intellegitur e productum in ablativo, unde cor- | |
| reptum. si accipit rum genetivus pluralis, facit in ablativo singulari e | 30 |
| productum; si um, correptum, et e mutat in i. sed melior regula est | |
| ut de dativo plurali cognoscamus, utrum productum est an correptum. | |
| unde si productum est e in ablativo singulari, accipiet bus et facit dati- | |
| vum pluralem. nam si correptum est, mutat in i, ut faciat dativum, ut | |
| puta ab hac re, adice bus, et facit rebus; ab hac specie, adice bus, et | 35 |
| facit speciebus. ergo sic intellegis productum esse. ab e vero correpto | |
| non sic, si adicias bus, ut ab hoc homine hominebus, sed mutat e in i | |
| et accipit bus, et sic erit latinum, et correptum erit. | |
| Omnes litterae generis neutri sunt numeri tantum singularis et aptote | |
| dicuntur, ut puta hoc a, huius a, huic a, hoc a, o a, ab hoc a; sic b, sic c, | 40 |
| sic d, sic omnes. si vero adicias 'littera', fiunt generis feminini, ut | 538.1 |
| dicas a littera, c littera. et multa alia nomina quae ad pondus et | |
| mensuram veniunt numeri sunt tantum singularis, ut puta aurum argen- | |
| tum triticum oleum; sed 'multa alia' dicimus, non omnia. | |
| Nomina quae in al exeunt, in el, in il, in ol, in ul, in ar, in er, | 5 |
| in ir, in or, in ur, in an, in en, in in, in on, in ablativo habent e, ut | |
| puta nominativo al, Hannibal, ablativo ab hoc Hannibale; nominativo el, | |
| ut fel mel, ablativo ab hoc felle melle; nominativo il, ut vigil pugil, | |
| ablativo a vigile a pugile; nominativo ol, ut sol, ablativo sole; nomina- | |
| tivo ul, ut exul, ablativo exule; nominativo ar, ut far, ablativo farre; | 10 |
| nominativo nectar, ablativo nectare. quae vero in ar exeunt neutri ge- | |
| neris et a ante is producunt in genetivo, ablativum in i mittunt, ut hoc | |
| calcar huius calcaris, hoc lacunar huius lacunaris, ab hoc calcari lacu- | |
| nari. ab eo quod est par pare vel pari dicimus. er si habuerit nomi- | |
| nativus, attende genetivum: si is habuerit, tunc mittit in e, ut hic pater | 15 |
| huius patris ab hoc patre; quamvis ab imbri septembri dicamus, sicque | |
| in aliis quibusdam, quae nota sunt et mensium tantum nomina. in ir | |
| praeter vir cetera in e mittunt. nominativo or, ut marmor, ablativo a | |
| marmore. nominativo ur, ut fur, ablativo a fure, augur ab augure. no- | |
| minativo an, ut paean paeane. nominativo en, ut hic pecten, ablativo | 20 |
| a pectine, flamen flamine, lien liene, rien riene; in feminino haec Siren, | |
| ablativo ab hac Sirene; in neutro hoc carmen ab hoc carmine; sic in | |
| masculinis a cano compositis, ut tibicen tibicine, fidicen fidicine; in epi- | |
| coeno oscen ab oscine. ea nomina quae nominativo in in finiuntur ne- | |
| cesse est ut in ablativo e habeant, ut puta nominativo hic delphin del- | 25 |
| phine. sic etiam quae in on, ut hic Memnon, hic Orion, ab hoc Mem- | |
| none Orione. et quaecumque huius modi inveniuntur, necesse est ut in | |
| e mittant ablativum. sane quia dixi quae exeunt in al nominativo in e | |
| exire ablativo, verum est. sed ne occurrat quaestio nominis illius quod | |
| est tribunal (facit enim ablativo ab hoc tribunali, et cervical ab hoc cer- | 30 |
| vicali), facere deberet tribunale et cervicale, quia nominativus singularis | |
| <non> debet esse minor nominativo plurali duabus syllabis. sed in his | |
| nominibus, quae perpauca sunt, magis usus obtinuit. quaeritur autem, | |
| utrum hoc ossum dicamus an hoc os. sed si hoc ossum diceremus, num- | |
| quam dativus pluralis in bus exiret, sed in is: ait enim Virgilius 'at- | 35 |
| que ossibus implicat ignem'. etenim nomina generis neutri in | |
| nominativo um habentia in ablativo o habent, ut hoc templum ab | |
| hoc templo, dativo plurali templis facit. unde si ossibus legimus | |
| in Virgilio, non exiret dativus pluralis in bus nisi ablativo singulari | |
| in e terminato. ablativus ergo exiret in e aut u aut i. sed quia nec u | 40 |
| exit, nec nominativus pluralis ossua facit, nec i terminatur, ne ossi di- | |
| camus, remanet ab osse. nam genetivus ideo exit in is, quia nominati- | |
| vus os habet, non um. unde declinamus sic, hoc os huius ossis huic | |
| ossi hoc os o os ab hoc osse, et pluraliter haec ossa horum ossium his | 539.1 |
| ossibus haec ossa o ossa ab his ossibus. sed hoc nomen corripimus in | |
| nominativo singulari; ab eo vero quod sunt ora, id est vultus, nomina- | |
| tivo singulari producitur os, et facit hoc os huius oris huic ori hoc os | |
| o os ab hoc ore, et pluraliter haec ora horum orum his oribus haec ora | 5 |
| o ora ab his oribus. | |
| Alia regula est, quo modo declines terga et tergora. terga autem | |
| sunt dorsa, et tergora veniunt a genere neutro quod in us exit in nomi- | |
| nativo singulari, ut hoc tergus, et pluraliter nominativo haec tergora. et | |
| declinabis hoc nomen sic, quo modo pecus et vulnus. tergum autem de- | 10 |
| clinabis, quo modo templum. | |
| Alia regula est: nomina semper generis masculini et feminini, quae | |
| habuerint a in nominativo, genetivum et dativum in ae mittunt, ut puta | |
| hic Seneca huius Senecae huic Senecae, haec Iulia huius Iuliae huic Iuliae. | |
| sed inveniuntur pauca nomina vel pronomina contra hanc regulam veni- | 15 |
| entia, ut, cum in nominativo a solum habeant, in genetivo ius accipiant, | |
| in dativo i, ut sola solius soli, tota totius toti, una unius uni, ulla ullius | |
| ulli, nulla nullius nulli, utra utrius utri, aliqua alicuius alicui, illa illius | |
| illi, ista istius isti, ipsa ipsius ipsi. pauca sunt, quae turbare nos non | |
| debent. superior autem regula in immensum tenditur, ut haec Musa | 20 |
| huius Musae. haec analogia est, id est regula perpetua. horum vero | |
| nominum et pronominum anomalia est, id est inaequalis declinatio contra | |
| regulam; sed in paucis est, ut dixi. | |
| Nomina quae in as exeunt tunc exeunt in e ablativo singulari, si | |
| genetivus is habuerit, ut Maecenas Maecenatis ab hoc Maecenate. ideo | 25 |
| dixi attendendum esse genetivum singularem, quia inveniuntur nomina | |
| quae in as exeunt et tamen non in e mittunt ablativum, sed in a, ut | |
| Aeneas ab hoc Aenea, Menalcas ab hoc Menalca. ergo cum inveneris | |
| nominativo as, genetivum attende: si habuerit is, sic pronuntia, ablativus | |
| quod in e exit. sed si tibi ablativus notus est et de genetivo dubitas, | 30 |
| scito quia in is exit, cum in e fuerit ablativus terminatus. gentilia quo- | |
| que ablativum in i mittunt, ut Arpinas Arpinati, Capenas Capenati. sed | |
| veteres haec nomina magis in is et in e nominativo pronuntiabant, ut hic | |
| et haec Arpinatis et hoc Arpinate. | |
| Nominativus in es ablativum in e mittit, ut heres herede, nisi | 35 |
| genetivus in ae exierit, ut Anchises Anchisae: tunc enim ablativus etiam | |
| in a exit: et locuples, quod omnis generis est, a locuplete vel locupleti. | |
| Nominativus <in> is si fuerit in genere masculino vel feminino, ablativum | |
| in e mittit, ut hic collis hic vomis hic lapis, ab hoc colle vomere lapide, | |
| haec lis ab hac lite, haec vitis ab hac vite, haec cutis ab hac cute. | 40 |
| pauca vero masculina in i vel in e mittunt, ut ignis vectis amnis anguis | |
| postis. illa quoque feminina in i etiam exeunt, quae accusativos in im | |
| mittunt, ut puppim puppi, restim resti; et ab his quae sunt vis et stri- | |
| gilis ab hac vi ab hac strigili ablativos dicimus; ab eo quod est avis ab | |
| ave vel avi. in communi quoque genere is in nominativo ablativum in | 45 |
| e mittit, nisi neutrum genus sit in e, ut puta hic et haec hostis ab | |
| hoc <et ab hac> hoste; licet civis a cive vel civi faciat. | |
| Os si habuerit nominativus, in e mittit ablativum, ut haec dos ab | 540.1 |
| hac dote, hic mos ab hoc more, hoc os ab hoc osse. | |
| In genere neutro si nominativus us habuerit, ablativum in e mittit, | |
| ut hoc vulnus huius vulneris ab hoc vulnere, praeter vulgus et pelagus. | |
| vetus autem, quod est omnis generis, a vetere vel veteri, ablativum in | 5 |
| e et in i mittit. in genere masculino us si fuerit in nominativo, geneti- | |
| vum in i mittit, ablativum in o, ut hic doctus huius docti ab hoc docto. | |
| sic in femininis quae exeunt in us, si genetivus i habuerit, in o mittit | |
| ablativum, ut haec laurus <huius lauri> ab hac lauro, haec cypressus huius | |
| cypressi ab hac cypresso. quod si genetivus is exierit, ablativum in e | 10 |
| mittit, ut haec virtus huius virtutis ab hac virtute. si vero nominativus | |
| us habuerit et genetivus us, ablativum in u mittit, sic in masculinis, sic | |
| in femininis: in masculinis, ut hic versus hic fluctus, genetivo huius | |
| versus huius fluctus, ablativo ab hoc versu ab hoc fluctu; in femininis | |
| nominativo haec porticus haec quercus, <genetivo> huius porticus huius | 15 |
| quercus, ablativo ab hac porticu ab hac quercu. sic per cetera observa- | |
| bis. sed si talium nominum te declinatio turbaverit, tanta vis est regu- | |
| larum, ut aut de genetivo aut de dativo aut de ablativo, scilicet de istis | |
| tribus uno invento, docearis de totius nominis declinatione singularis | |
| pluralisve numeri. quare hoc dixerim: puta si sint nomina fluctus aut | 20 |
| versus, quorum declinationem nescias, mihi crede quia, in quacumque | |
| lectione aut ablativum inveneris aut dativum aut genetivum, horum trium | |
| unum si habeas notum, docebit te de omnibus casibus. ut puta si scias | |
| quia ab hoc fluctu, sequitur quia nominativus singularis us habeat, sic | |
| genetivus, et dativus ui habeat, accusativus um, vocativus us. ecce unus | 25 |
| casus docuit te declinationem omnium. sic si inveneris dictum in gene- | |
| tivo huius versus, docebit te quod ablativus docuit. sic si inveneris ui | |
| in dativo, huic versui, et ipse hoc te docebit, quod et ablativus et ge- | |
| netivus. vides ergo uno invento casu in quacumque auctoritate lectionis | |
| doceri te, quem ad modum totum nomen declines. in iis vero nominibus, | 30 |
| quae in o mittunt ablativum, regula est ut genetivus i habeat, dativus o: | |
| ut puta si legas ablativo casu positum lauro, sequitur ut genetivus i ha- | |
| beat, huius lauri, dativus huic lauro, sequitur ut nominativus us habeat, | |
| laurus. | |
| Verum quia lapsi sumus ad has supra dictas regulas, nunc redeamus | 35 |
| ad rem. loquebamur enim, si nominativus in as exierit, quando mittat | |
| in a, quando in e; diximus de es regula, quae in a mittit ablativum et | |
| in e; diximus et de regula os, quia semper in e mittit; diximus et de | |
| us regula, quo modo observandum sit. quae regula plerumque in e ge- | |
| nere neutro mittit praeter illa duo, vulgus et pelagus; in genere mascu- | 40 |
| lino vel feminino aut in u aut in o aut in e mittit. quod ut cognoscas, | |
| quando in o, quando in e, quando in u, genetivum attende: si habuerit | |
| et ipse us, in u mittit ablativum tam in masculino quam in feminino; et | |
| si i, in o, et si is, in e. | |
| Ergo quantum necessitas temporis passa est, regulas non paucas no- | 45 |
| minum scripsimus. pauca de pronominibus dicamus, in quibus non ardua | 541.1 |
| moles est. | |
| DE PRONOMINE | |
| Pronomina aut finita sunt aut infinita aut minus quam finita. finita | 4 |
| sunt quae notant certam personam, ut ego; infinita, ut quis quicumque | 5 |
| aliquis. minus quam finita sunt pronomina quae non sic plene definiunt | |
| personam, ut non egeant monstratore, quo modo ego: nam et ipsum tu | |
| non plene finitum est, nisi in personam direxeris digitum: sic ergo mi- | |
| nus quam finita dicenda sunt. habent enim quandam designationem, sed | |
| non plenae significationis, quo modo ego. ut puta pone esse turbam, | 10 |
| minime significanter dicitur in turba tu, quo modo de turba si dixerit | |
| unus ego. sed ut de multis significemus quem quaerimus, aut nomen | |
| adicimus aut digitum intendimus, ut appareat certius, quem vocemus. | |
| ergo et tu et ille et iste et hic et alia, quae quasi possunt ex parte de- | |
| finire personam, minus quam finita vocanda sunt. | 15 |
| Regula: prima persona, quae dicitur ego, tam in singulari quam in | |
| plurali numero non habet vocativum casum, quia nemo se vocat. sed | |
| cum forte contigerit ut dicamus o ego, o nos, non tam pronominis ra- | |
| tione quam interiectionis, id est dolendi gratia quam vocandi. | |
| Quaestio, a qua declinatione veniat quis, quod significat quibus, et | 20 |
| unde veniat ipsum quibus, cum dicimus. sed dativus pluralis cum exit | |
| quis, ab ablativo singulari venit qui exit a quo, cum nominativus exit | |
| qui, non quis: quo modo in nominibus a docto doctis, a iusto iustis, | |
| sic a quo quis. dativus pluralis qui exit in bus, id est quibus, ab abla- | |
| tivo venit singulari qui exit a qui: quo modo in nominibus omnia quae | 25 |
| exeunt in ablativo in i dativum pluralem in bus mittunt, sic in hoc pro- | |
| nomine a qui ablativo, dativo in bus, quibus. eius nominativus erit | |
| quis, non qui, quod antiqui communi genere dixerunt, hic et haec quis, | |
| ab hoc et ab hac qui; ut ab eo frequenter invenimus lectum quicum, quod | |
| significat cum quo vel cum qua. nam Virgilius ait, cum de femina loque- | 30 |
| retur, 'quicum partiri curas', id est cum qua partiri. | |
| Quaestio alia pronominis, quae ita obscura est, ut vix a paucis sol- | |
| vatur, quare, cum dicamus illud istud in genere neutro, ut puta illud vel | |
| istud templum, ipsud non dicamus, sed ipsum. sed quae in e exierunt | |
| in masculinis, ipsa sunt quae genus neutrum sic fecerunt, illud istud. | 35 |
| ipsum vero ideo, non ipsud, quia apud antiquos magis in us mittebant | |
| nominativum generis masculini, ut dicerent ipsus. hoc habemus in Te- | |
| rentio, 'ipsus Pamphilus' dixit, non ipse Pamphilus. et quo modo in | |
| regula nominum omnia quae in masculino genere us habent nominativo | |
| singulari in feminino a habent, in neutro um, ut doctus docta doctum, | 40 |
| pius pia pium, sic ex nominum regula emanavit analogia, ut ab hoc pro- | |
| nomine, ut puta quia ipsus dicebant antiqui, fiat in feminino ipsa, in | |
| neutro ipsum, quo modo dicimus de nomine iustus iusta iustum. | |
| Pronomen quod dicitur idem et masculino et neutro servit: nam et | 542.1 |
| idem homo dicitur et idem tempus. is pronomen sic declinabis, is homo, | |
| eius ei eum ab eo, et pluraliter ii eorum eis vel iis eos eis vel iis; fe- | |
| mininum ea eius ei eam ab ea, et pluraliter eae earum eis vel iis eas | |
| eis vel iis; neutrum id eius ei id ab eo, et pluraliter ea eorum iis vel | 5 |
| eis ea iis vel eis. ideo volui hoc pronomen declinatum esse, quia facit | |
| aliquibus dubietatem, praecipue in accusativo casu. unde si tibi mentio | |
| fuerit nominis neutralis in accusativo singulari, sic dicis, ut puta 'per id | |
| templum transeamus', 'per id pelagus navigemus', 'per id iter progre- | |
| diamur'. cui ad ornatum adiecta est em syllaba et facit idem, non quia | 10 |
| aliud significat id et aliud idem; sed idem ornatius dicimus, quo modo | |
| quidam, dam syllaba ad ornatum accessit, non quia aliud significat qui | |
| et aliud quidam. sic idem, sic eadem, acceperunt dem syllabam, non | |
| ut aliud significarent, sed ut euphonia esset. etenim studium fuit omni- | |
| bus musicare latinitatem et id addere, quod in aures laberetur, id de- | 15 |
| mere, quod rancidius offenderet auditum. | |
| Dicta sunt de pronomine illa quae paulo obscura videntur; cetera | |
| a diligentibus artigraphis plene declinata sunt, quae facile reperias. | |
| DE VERBO | |
| Verborum ratio ita lata est, ut nominis, ita quoque inusitata est, | 20 |
| ut in nominibus demonstravi. namque plurima in verbis, quae rancidule | |
| audiebantur, polita sunt, ut per anomaliam mollius sonarent, quam per | |
| rectam regulam, quam postea dicemus. verba tribus modis accipimus: | |
| dicimus verba pro fallaciis, ut puta 'dedit mihi verba'; dicimus pro ser- | |
| monibus quibusque, ut 'fecit verba Cicero'; dicimus verba haec, quae | 25 |
| per modos et tempora et personas declinamus. sunt autem principalia | |
| verba activa passiva neutra communia deponentia. de ceteris vero dice- | |
| mus istis catholicis et generalibus explicatis. activa sunt quibus nos ali- | |
| quid agere significamus, ut lego legis legit, scribo scribis scribit. passiva | |
| sunt quae de activis nascuntur, quibus nos pati aliquid enuntiamus, ut | 30 |
| legor legeris legitur, scribor scriberis scribitur. neutralia sunt quibus | |
| nos nec agere nec pati aliquid demonstramus, ut sedeo iaceo sto et alia, | |
| in quibus nullum negotium est nec agendi nec patiendi. communia sunt | |
| quae in or desinunt, numquam in o, et tam agere quam pati significant, | |
| ut criminor illum, criminor ab illo: nec enim dicimus crimino illum. | 35 |
| deponentia sunt, quod deponant passivitatem et sumant activitatem, et | |
| cum passive enuntientur in r littera, nihil tamen patiuntur, sed solum | |
| agunt, ut luctor luctaris luctatur, convivor loquor nanciscor et cetera | |
| talia. sane illud monemus, quo modo in nominibus maior quantitas est | |
| masculini et feminini generis, neutri vero minor et communis, sic et in | 40 |
| verbis multa sunt activa, multa aeque passiva, non tanta neutralia nec | |
| communia nec deponentia. et propter hoc regula activorum passivorum- | |
| que in immensum tenditur. ceterorum vero verborum regulae a diligen- | |
| tibus colliguntur. | |
| Ergo diximus de generibus, quot sunt; nunc dicendum de coniuga- | 543.1 |
| tionibus, per quarum regulas omnia verba sine offensione funduntur. | |
| quas coniugationes siquis animadverterit diligenter, quasi ex vado vitio- | |
| rum emergens citius ad portum latinitatis accedet. quaerendum est au- | |
| tem de illis, quae sint et ubi quaerantur, quo proficiant, id est quid te | 5 |
| doceant cavere. sunt autem coniugationes a e i. sed tertia tam cor- | |
| repta est quam producta; sed correpta aliam vim habet praeteritis suis, | |
| aliam producta. diximus quot sint et quae sint; dicendum est, ubi quae- | |
| rantur. quaeruntur autem in indicativo modo tempore presenti secunda | |
| persona ante novissimam litteram, sed in activis et neutralibus; in aliis | 10 |
| vero tribus verbis, passivis et communibus et deponentibus, ante novissi- | |
| mam syllabam. quod ut scias, apertius intimabo. dixi enim, ubi quaeren- | |
| dum sit; restat quarta pars, quae nos docet, quare inventae sunt, id est | |
| ob quam utilitatem. earum igitur utilitas duplex est: docet te de futuro | |
| tempore, quando in am syllabam exeat, quando in bo; docet iterum in | 15 |
| finitum modum, quando corripiatur, quando producatur. ergo redeamus | |
| ad primam coniugationem et de eadem lucidius tractemus. | |
| Prima coniugatio, quae est a, quaeritur in activis et neutralibus | |
| verbis, ut diximus, ante novissimam litteram in secunda persona. venit | |
| ab his quattuor modis, ab o, ut clamo clamas clamat, ab eo, ut com- | 20 |
| meo commeas commeat, ab io, ut lanio lanias laniat, ab uo, ut fluctuo | |
| fluctuas fluctuat. et quia cognoscis utique primam esse, iam quid te | |
| doceat, hinc attentius considera, ut, talia cum inveneris, in bo mittas | |
| futurum tempus ipsorum, ut clamabo dicas laniabo fluctuabo commeabo. | |
| ecce docui te de promissivo tempore; de infinito docebo te. et quia pro- | 25 |
| ducere debes eum, dicis clamare laniare fluctuare commeare, ut ante re | |
| novissimam a littera produci possit semper. diximus de prima; dicendum | |
| et de secunda, quae dicitur e et venit ab uno modo, id est ab eo tan- | |
| tum, ut terreo terres, doceo doces, praebeo praebes, sedeo sedes, habeo | |
| habes. ergo et haec, quo modo superior, parem regulam dat, ut pro- | 30 |
| missivum modum in bo mittat, terrebo docebo praebebo sedebo habebo. | |
| et sic omnia huius regulae observabis. sic etiam infinitum producit, quo | |
| modo prima coniugatio, terrere docere monere sedere. ergo duae istae | |
| parem regulam habent. remanet tertia coniugatio, quae tam producta est | |
| quam correpta, quae et ipsa quaeritur ubi etiam superiores, sed in | 35 |
| activis, ut diximus, et neutralibus verbis. venit autem ab his modis, ab | |
| o, ut lego legis, scribo scribis, ab io, ut rapio rapis, facio facis, ab | |
| uo, ut ruo ruis, fluo fluis. ergo et haec te docet, ut futurum tempus | |
| mittas in am, non in bo, quo modo superiores, et facit futurum <in> am, | |
| ut faciam scribam legam. nec dicas faciebo scribebo legebo, quia tertia | 40 |
| coniugatio in am semper promissivum tempus mittit. quam coniugatio- | |
| nem, ut dixi, quaeris in secunda persona ante novissimam litteram. in- | |
| finitum vero modum corripit, ut legere facere scribere ruere, non, quo | |
| modo superiores, producit. quantum apertius potuit, dictum est de ter- | 544.1 |
| tia correpta; nunc attende, quae sit ratio tertiae productae, vel quo modo | |
| potest discerni a tertia correpta, cum utraque in uno i constet, quod | |
| ante novissimam litteram inventum est. puta exempli gratia dicimus fugio | |
| fugis et sentio sentis per is. unde habet intellegi, utrum correpta an | 5 |
| producta sit? sed intellegitur sic, id est de imperativo modo: si exeat | |
| in i, a tertia producta venit, ut sentio sentis, imperativo modo senti | |
| facit; haurio imperativo modo hauri facit; servio servis, imperativo modo | |
| servi facit. tertia vero correpta, licet simili forma exeat, tamen hoc | |
| discernitur de ipso imperativo, quem semper in e mittit, ut fugio fugis, | 10 |
| fuge facit; ruo ruis, rue facit. ergo discernuntur sic, quia correpta in | |
| e mittit imperativum, producta in i. sed quid docet ipsa tertia producta, | |
| attende: futurum tempus etiam in bo, sed magis in am, ut puta de futuro | |
| sic dicimus, servio serviam et servibo, nescio nesciam et nescibo; sed | |
| magis in am mittit quam in bo. infinitivum vero producit semper, ut | 15 |
| puta haurire sentire nescire. nam regula est activorum et neutralium | |
| verborum, ut in quacumque coniugatione addas re syllabam ad imperati- | |
| vum modum. ut puta a prima coniugatione exit imperativus in a, ut | |
| clama voca lania; adice re, et facit infinitivum, clamare laniare vocare. a | |
| secunda coniugatione exit imperativus in e productum; huic adice re, et | 20 |
| facit infinitivum, mone monere, doce docere, praebe praebere. a tertia | |
| coniugatione correpta exit imperativus in e correptum; huic adice re, et | |
| facit infinitivum, ut scribe scribere, lege legere, tolle tollere. a tertia | |
| coniugatione producta imperativus exit in i; huic adice re, et facit infi- | |
| nitivum, servi servire, audi audire, hauri haurire. sed quaestio de dic | 25 |
| duc et fac, numquid addita re integre sonuerit infinitivus. sed hoc usu | |
| plurimum valuit. nam Virgilius dicit dice et Terentius face; quibus si | |
| adicias re, faciunt integre sonare infinitivum modum, dicere facere ducere. | |
| Abunde dicta sunt de coniugationibus activorum neutraliumque, quae | |
| quaeruntur, ut diximus, in secunda persona ante novissimam litteram. | 30 |
| nunc restat de passivorum et communium et deponentium verborum con- | |
| iugationibus dicere, quae quaeruntur ante novissimam syllabam, non lit- | |
| teram, ut puta clamor clamaris: ante ris syllabam a habet prima coniu- | |
| gatio, quae in bor habet mittere promissivum, ut clamabor clamaberis | |
| clamabitur clamabimur clamabimini clamabuntur. in communibus primae | 35 |
| coniugationis, ut puta criminor criminaris, a ante ris syllabam, et in bor | |
| habet mittere promissivum, ut criminabor criminaberis criminabitur cri- | |
| minabimur criminabimini criminabuntur. in deponentibus primae coniu- | |
| gationis, ut luctor luctaris, ante ris syllabam a littera est: prima coniu- | |
| gatio quae in bor mittit promissivum modum, ut luctabor luctaberis | 40 |
| luctabitur luctabimur luctabimini luctabuntur. diximus de prima coniu- | |
| gatione passivorum et communium deponentiumque verborum, quae ante | |
| novissimam syllabam quaeruntur. nunc dicendum de secunda coniugatione | |
| ipsorum verborum, quae similiter illic quaeruntur, ubi et prima in pas- | |
| sivis, ut moneor moneris: ante ris e invenimus, quae est secunda coniu- | 545.1 |
| gatio, quae in promissivo tempore exit in bor, ut monebor moneberis | |
| monebitur monebimur monebimini monebuntur. in communibus vereor | |
| vereris, ante ris e invenies, quae mittit promissivum in bor, ut verebor | |
| vereberis verebitur verebimur verebimini verebuntur: commune est enim, | 5 |
| ut vereor te, vereor a te. in deponentibus, ut medeor mederis, ante ris | |
| e invenies, quae mittit futurum tempus in bor, ut medebor medeberis | |
| medebitur medebimur medebimini medebuntur. remanet tertia coniuga- | |
| tio, cuius locum implevit e littera correpta, ut in passivis legor legeris | |
| legitur: ante ris e est. sed quia correptum est, locum tenet pro i; sic | 10 |
| per hoc, quoniam e correptum est, procedet; et quo modo in activis | |
| promissivum modum in am mittit, non in bo, sic in passivis in ar mittit, | |
| non in bor. sic in communibus ac deponentibus, ut puta sequor seque- | |
| ris: ante ris e correptum est pro i correpto; mittit promissivum in ar, | |
| ut sequar dicas, non sequebor. remanet tertia coniugatio producta, ut | 15 |
| puta in passivis, ut nutrior nutriris: ante ris i productum est. quia ter- | |
| tia est, exit in ar, ut dicamus de futuro nutriar; et quia producta, exit | |
| etiam in bor, ut dicamus et nutribor. ergo sic observabis in communi- | |
| bus et deponentibus. infinitivus vero ipsorum verborum a prima coniu- | |
| gatione secunda et tertia producta in ri exit, ut puta a prima, ut cla- | 20 |
| mari, a secunda moneri, a tertia producta nutriri. a tertia vero cor- | |
| repta numquam exit in ri, sed in i, ut puta legi dicimus in infinitivo et | |
| scribi, non legeri et scriberi; et ungi, non ungeri, quia ungo dicimus, | |
| non ungeo. nam quo modo de ungeri et ungi habita quaestio est, quid | |
| diceremus, sic de tergeri et de tergi. sed et infinitivo tergeri dici- | 25 |
| mus, non tergi, quia indicativo tergeo facit, non tergo. sic in ceteris | |
| observabis, ut, ubi inveneris secundam coniugationem ri habere infinitivo | |
| modo, eo dicas indicativo activae significationis, caveri doceri, terreor | |
| terreri, coerceor coerceri; licet pauca primae coniugationis in eo exeant | |
| in indicativo activae significationis, ut puta meo meas, beo beas, laqueo | 30 |
| laqueas, nauseo nauseas, enucleo enucleas, creo creas, excreo excreas. | |
| eodem modo queo et eo, quae duo tantum tertiae coniugationi accesserunt | |
| productae. sunt autem pauca verba quae magis per anomaliam dicuntur, | |
| ut fero fers, volo vis, sum es, edo es. | |
| Quantum ratio postulavit de coniugationum ordine tractavimus. nunc | 35 |
| de participiis pauca dicenda sunt. | |
| DE PARTICIPIO | |
| Participia dicta sunt, quod partem capiant nominis partemque verbi. | 38 |
| trahunt enim a nomine casus, a verbo tempora, ut puta legens lecturus. | |
| ecce iam tractum a verbo aliquid, id est tempus: nam legens praesentis | 40 |
| temporis participium est, lecturus futuri. et declinantur quo modo no- | |
| mina, ut puta hic legens huius legentis huic legenti; et sic per omnes | |
| casus declines tam singulariter quam pluraliter. sic et hic lecturus huius | |
| lecturi huic lecturo. ecce traxit a nomine declinationem. sane omnia | 546.1 |
| participia in praesenti tempore aut in ans exeunt et veniunt a prima | |
| coniugatione, ut amans clamans, aut in ens et veniunt a secunda vel | |
| tertia correpta vel producta, ut monens legens serviens. nam monens a | |
| secunda coniugatione est, legens a tertia correpta, serviens a tertia pro- | 5 |
| ducta. futuri temporis participia semper in rus exeunt ab omnibus ver- | |
| bis, nisi a passivis. praeteriti temporis semper aut in tus aut in sus | |
| aut in xus: in tus, ut lectus scriptus amatus, in sus, ut falsus lapsus, in | |
| xus, ut nexus. est et unum in uus, ut mortuus. futuri temporis parti- | |
| cipia a passivis vel communibus semper in dus. nam deponens numquam | 10 |
| habet duo futura: nec enim dicimus 'luctandus est ille' aut nascendus, | |
| sed habet unum, ut luctaturus nasciturus locuturus; licet apud veteres | |
| talia quoque communis generis reperiantur. sane regula est, participia | |
| omnia praesentis temporis generis esse omnis, id est quaeque exeunt in | |
| ans quaeque in ens, ut hic et haec et hoc amans legens serviens. | 15 |
| DE ADVERBIO | |
| Adverbia aut ab aliis veniunt aut ex se. sunt loci, temporis: ut | 17 |
| puta loci, hic istic illic et cetera quae locum significant; temporis, ut | |
| hodie cras heri et cetera quae tempus significant. ab aliis adverbia ve- | |
| niunt, aut a nomine aut a participio, ut a docto docte, a iusto iuste. | 20 |
| sane adverbiorum biformis regula est: ablativo enim diriguntur adverbia. | |
| unde si habuerit ablativus o, adverbium in e mittit, ut supra dictum | |
| est, a docto docte, a iusto iuste, ab impio impie, a religioso religiose. | |
| si vero ablativus in i exierit, adverbium in ter mittit, ut a simili simi- | |
| liter, ab agili agiliter, a veloci velociter, a forti fortiter, a grandi gran- | 25 |
| diter et cetera talia. | |
| DE PRAEPOSITIONE | |
| Praepositiones notae sunt accusativae et ablativae: ut puta ad prae- | 28 |
| positio <in> masculinis, ut ad illum vado, in femininis, ad illam vado, in | |
| neutris, ad illud vado templum vel theatrum; et pluraliter in masculinis, | 30 |
| ad illos, in femininis, ad illas, in neutris, ad illa templa vado. sane sic | |
| tibi per hoc nomen interrogatio fit, ut puta si dico 'ad quem vadis?' vel | |
| ad quam? vel ad quod? in plurali vero vide ne dicas 'ad templa vadis?', | |
| sed 'ad quae templa?'. sic 'ad quae loca pergis?' sic 'ad quae palatia? | |
| ad quae spatia?' et alia similia. in ablativis autem dicimus 'a te venio'; | 35 |
| sic ab illo, a theatro, ab illa, a nobis, ab aedibus, ab illis venio. re- | |
| manent praepositiones utriusque, quae discernuntur de motu et situ: de | |
| motu, ut puta 'quo is?' vides quia moves. sed quid respondebitur? ad | |
| accusativum casum, ut dicas in forum, in templum, in balneum. si vero | |
| situs est, et significas te fuisse alicubi, ablativo respondebis, ut dicas 'in | 40 |
| foro fui'; sic 'in thermis fui'. ergo tu sic attende, ut, si fueris iam alicubi, | |
| ablativo respondeas; si adhuc velis ire, accusativo. abunde dictum sit de | 547.1 |
| praepositionibus. nam cetera in artibus habemus plenissime dicta. |