non est passus Agamemnon me diutius declamare in 3.1.1
porticu quam ipse in schola sudaverat, sed 'adules-
cens' inquit 'quoniam sermonem habes non publici
saporis et, quod rarissimum est, amas bonam men-
tem, non fraudabo te arte secreta. nil mirum <si> in 2.1
his exercitationibus doctores peccant, qui necesse ha-
bent cum insanientibus furere. nam nisi dixerint quae
adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis
relinquentur". sicut ficti adulatores cum cenas divi- 3.1
tum captant nihil prius meditantur quam id quod
putant gratissimum auditoribus fore (nec enim aliter
impetrabunt quod petunt nisi quasdam insidias auri-
bus fecerint), sic eloquentiae magister, nisi tamquam 4.1
piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit
appetituros esse pisciculos, sine spe praedae moratur
in scopulo. quid ergo est? parentes obiurgatione 4.1.1
digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege profice-
re. primum enim sic ut omnia, spes quoque suas am- 2.1
bitioni donant. deinde cum ad vota properant, cruda
adhuc studia in forum [im]pellunt et eloquentiam, qua
nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc
nascentibus. quod si paterentur laborum gradus fieri, 3.1
ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sa-
pientiae praeceptis animos componerent, ut verba At-
tico stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audi-
rent, <si persuaderent> sibi nihil esse magnificum 5
quod pueris placeret, iam illa grandis oratio haberet
maiestatis suae pondus. nunc pueri in scholis ludunt, 4.1
iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est,
quod quisque perperam <di>dicit, in senectute confi-
teri non vult. sed ne me putes improbasse schedium 5.1
Lucilianae humilitatis, quod sentio et ipse carmine
effingam:
    artis severae si quis ambit effectus 5.1.1
    mentemque magnis applicat, prius mores
    frugalitatis lege poliat exacta.
    nec curet alto regiam trucem vultu
    cliensque cenas impotentium captet, 5
    nec perditis addictus obruat vino
    mentis calorem, neve plausor in scaenam
    sedeat redemptus histrionis ad rictus.
    sed sive armigerae rident Tritonidis arces
    seu Lacedaemonio tellus habitata colono 10
    Sirenumve domus, det primos versibus annos
    Maeoniumque bibat felici pectore fontem.
    mox et Socratico plenus grege mittat habenas
    liber et ingentis quatiat Demosthenis arma.
    hinc Romana manus circumfluat et modo Graio 15
    †exonerata† sono mutet suffusa saporem.
    interdum subducta foro det pagina cursum
    et fortuna sonet celeri distincta meatu;
    dent epulas et bella truci memorata canore,
    grandiaque indomiti Ciceronis verba minentur. 20
    his animum succinge bonis: sic flumine largo
    plenus Pierio defundes pectore verba.'