interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam 39.1.1
iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino
sermonibusque publicatis operam coeperant dare. is 2.1
ergo reclinatus in cubitum 'hoc vinum' inquit 'vos
oportet suave faciatis. pisces natare oportet. rogo, me 3.1
putatis illa cena esse contentum, quam in theca reposi-
torii videratis? "sic notus Ulixes?" quid ergo est?
oportet etiam inter cenandum philologiam nosse. pa- 4.1
trono meo ossa bene quiescant, qui me hominem inter
homines voluit esse. nam mihi nihil novi potest affer-
ri, sicut ille fer[i]culus †ta mel† habuit praxim. caelus 5.1
hic, in quo duodecim dii habitant, in totidem se figu-
ras convertit, et modo fit aries. itaque quisquis nasci-
tur illo signo, multa pecora habet, multum lanae,
caput praeterea durum, frontem expudoratam, cor- 5
num acutum. plurimi hoc signo scholastici nascuntur
et arietilli'. laudamus urbanitatem mathematici; itaque 6.1
adiecit: 'deinde totus caelus taurulus fit. itaque tunc
calcitrosi nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt.
in geminis autem nascuntur bigae et boves et colei et 7.1
qui utrosque parietes linunt. in cancro ego natus sum. 8.1
ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa
possideo; nam cancer et hoc et illoc quadrat. et ideo
iam dudum nihil supra illum posui, ne genesim meam
premerem. in leone cataphagae nascuntur et imperio- 9.1
si; in virgine mulierosi et fugitivi et compediti; in libra 10.1
laniones et unguentarii et quicumque aliquid expen-
dunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagitta- 11.1
rio strabones, qui holera spectant, lardum tollunt; in 12.1
capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua cornua
nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in pisci- 13.1
bus obsonatores et rhetores. sic orbis vertitur tam-
quam mola, et semper aliquid mali facit, ut homines
aut nascantur aut pereant. quod autem in medio caes- 14.1
pitem videtis et super caespitem favum, nihil sine
ratione facio. terra mater est in medio quasi ovum 15.1
corrotundata, et omnia bona in se habet tamquam
favus'.