itaque pensatis vicibus animosior verberum notas
|
132.6.1
|
arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior
|
|
fieret aut tristior Giton. quod solum igitur salvo
|
7.1
|
pudore poteram, contingere languorem simulavi, con-
|
|
ditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti,
|
|
quae mihi omnium malorum causa fuerat:
|
|
ter corripui terribilem manu bipennem,
|
8.1
|
ter languidior coliculi repente thyrso
|
|
ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
|
|
nec iam poteram, quod modo conficere libebat;
|
|
namque illa metu frigidior rigente bruma
|
5
|
confugerat in viscera mille operta rugis.
|
|
ita non potui supplicio caput aperire,
|
|
sed furciferae mortifero timore lusus
|
|
ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.
|
|
erectus igitur in cubitum hac fere oratione contu-
|
9.1
|
macem vexavi: 'quid dicis' inquam 'omnium homi-
|
|
num deorumque pudor? nam ne nominare quidem te
|
|
inter res serias fas est. hoc de te merui, ut me in caelo
|
10.1
|
positum ad inferos traheres? ut traduceres annos
|
|
primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassi-
|
|
tudinem imponeres? rogo te, mihi apodixin <non>
|
|
defunctoriam redde.' haec ut iratus effudi,
|
11.1
|
illa solo fixos oculos aversa tenebat,
|
|
nec magis incepto vultum sermone movetur
|
|
quam lentae salices lassove papavera collo.
|
|