| LIBER FABULARUM | |
| LIBER PRIMUS | |
| PROLOGUS | |
| Aesopus auctor quam materiam repperit, | 1.pr.1 |
| Hanc ego polivi versibus senariis. | |
| Duplex libelli dos est: quod risum movet | |
| Et quod prudentis vitam consilio monet. | |
| Calumniari si quis autem voluerit, | 5 |
| Quod arbores loquantur, non tantum ferae, | |
| Fictis iocari nos meminerit fabulis. | |
| Lupus et agnus. | |
| Ad rivum eundem lupus et agnus venerant | 1.1 |
| Siti compulsi; superior stabat lupus | |
| Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba | |
| Latro incitatus iurgii causam intulit. | |
| "Cur" inquit "turbulentam fecisti mihi | 5 |
| Aquam bibenti?" Laniger contra timens: | |
| "Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe? | |
| A te decurrit ad meos haustus liquor". | |
| Repulsus ille veritatis viribus: | |
| "Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi". | 10 |
| Respondit agnus: "Equidem natus non eram". | |
| "Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi". | |
| Atque ita correptum lacerat iniusta nece. | |
| Haec propter illos scripta est homines fabula, | |
| Qui fictis causis innocentes opprimunt. | 15 |
| Ranae regem petierunt. | |
| Athenae cum florerent aequis legibus, | 2.1 |
| Procax libertas civitatem miscuit | |
| Frenumque solvit pristinum licentia. | |
| Hic conspiratis factionum partibus | |
| Arcem tyrannus occupat Pisistratus. | 5 |
| Cum tristem servitutem flerent Attici, | |
| (Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis | |
| Omnino insuetis), onus et coepissent queri, | |
| Aesopus talem tum fabellam rettulit. | |
| Ranae vagantes liberis paludibus | 10 |
| Clamore magno regem petiere ab Iove, | |
| Qui dissolutos mores vi compesceret. | |
| Pater deorum risit atque illis dedit | |
| Parvum tigillum, missum quod subito vadi | |
| Motu sonoque terruit pavidum genus. | 15 |
| Hoc mersum limo cum iaceret diutius, | |
| Forte una tacite profert e stagno caput | |
| Et explorato rege cunctas evocat. | |
| Illae timore posito certatim annatant | |
| Lignumque supera turba petulans insilit. | 20 |
| Quod cum inquinassent omni contumelia, | |
| Alium rogantes regem misere ad Iovem, | |
| Inutilis quoniam esset qui fuerat datus. | |
| Tum misit illis hydrum, qui dente aspero | |
| Corripere coepit singulas. Frustra necem | 25 |
| Fugitant inertes, vocem praecludit metus. | |
| Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, | |
| Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus: | |
| "Quia noluistis vestrum ferre" inquit "bonum, | |
| Malum perferte". "Vos quoque, o cives", ait | 30 |
| "Hoc sustinete, maius ne veniat, malum". | |
| Graculus superbus et pavo. | |
| Ne gloriari libeat alienis bonis | 3.1 |
| Suoque potius habitu vitam degere, | |
| Aesopus nobis hoc exemplum prodidit. | |
| Tumens inani graculus superbia, | |
| Pennas, pavoni quae deciderant, sustulit | 5 |
| Seque exornavit. Deinde contemnens suos | |
| Se immiscuit pavonum formoso gregi. | |
| Illi impudenti pennas eripiunt avi | |
| Fugantque rostris. Male mulcatus graculus | |
| Redire maerens coepit ad proprium genus; | 10 |
| A quo repulsus tristem sustinuit notam. | |
| Tum quidam ex illis, quos prius despexerat: | |
| "Contentus nostris si fuisses sedibus | |
| Et quod natura dederat voluisses pati, | |
| Nec illam expertus esses contumeliam | 15 |
| Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas". | |
| Canis per fluvium carnem ferens. | |
| Amittit merito proprium qui alienum appetit. | 4.1 |
| Canis per flumen carnem cum ferret natans, | |
| Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, | |
| Aliamque praedam ab alio cane ferri putans | |
| Eripere voluit; verum decepta aviditas | 5 |
| Et quem tenebat ore dimisit cibum, | |
| Nec quem petebat potuit adeo attingere. | |
| Vacca et capella, ovis et leo. | |
| Numquam est fidelis cum potente societas: | 5.1 |
| Testatur haec fabella propositum meum. | |
| Vacca et capella et patiens ovis iniuriae | |
| Socii fuere cum leone in saltibus. | |
| Hi cum cepissent cervum vasti corporis, | 5 |
| Sic est locutus, partibus factis, leo: | |
| "Ego primam tollo, †nominor quia leo; | |
| Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi; | |
| Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; | |
| Malo afficietur si quis quartam tetigerit". | 10 |
| Sic totam praedam sola improbitas abstulit. | |
| Ranae ad solem. | |
| Vicini furis celebres vidit nuptias | 6.1 |
| Aesopus et continuo narrare incipit: | |
| Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, | |
| Clamorem ranae sustulere ad sidera. | |
| Convicio permotus quaerit Iuppiter | 5 |
| Causam querelae. Quaedam tum stagni incola: | |
| "Nunc" inquit "omnes unus exurit lacus | |
| Cogitque miseras arida sede emori. | |
| Quidnam futurum est, si crearit liberos?" | |
| Vulpis ad personam tragicam. | |
| Personam tragicam forte vulpes viderat: | 7.1 |
| "O quanta species" inquit "cerebrum non habet!" | |
| Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam | |
| Fortuna tribuit, sensum communem abstulit. | |
| Lupus et gruis. | |
| Qui pretium meriti ab improbis desiderat, | 8.1 |
| Bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat; | |
| Impune abire deinde quia iam non potest. | |
| Os devoratum fauce cum haereret lupi, | |
| Magno dolore victus coepit singulos | 5 |
| Illicere pretio, ut illud extraherent malum. | |
| Tandem persuasa est iure iurando gruis, | |
| Gulaeque credens colli longitudinem, | |
| Periculosam fecit medicinam lupo. | |
| Pro quo cum pactum flagitaret praemium: | 10 |
| "Ingrata es" inquit "ore quae nostro caput | |
| Incolume abstuleris et mercedem postules". | |
| Passer ad leporem consiliator. | |
| Sibi non cavere et aliis consilium dare | 9.1 |
| Stultum esse paucis ostendemus versibus. | |
| Oppressum ab aquila, fletus edentem graves, | |
| Leporem obiurgabat passer: "Ubi pernicitas | |
| Nota" inquit "illa est? Quid ita cessarunt pedes?" | 5 |
| Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit | |
| Questuque vano clamitantem interficit. | |
| Lepus semianimus mortis in solacio: | |
| "Qui modo securus nostra irridebas mala, | |
| Simili querela fata deploras tua". | 10 |
| Lupus et vulpis iudice simio. | |
| Quicumque turpi fraude semel innotuit, | 10.1 |
| Etiam si verum dicit, amittit fidem. | |
| Hoc attestatur brevis Aesopi fabula. | |
| Lupus arguebat vulpem furti crimine; | |
| Negabat illa se esse culpae proximam. | 5 |
| Tunc iudex inter illos sedit simius. | |
| Uterque causam cum perorassent suam, | |
| Dixisse fertur simius sententiam: | |
| "Tu non videris perdidisse quod petis; | |
| Te credo surripuisse quod pulchre negas". | 10 |
| Asinus et leo venantes. | |
| Virtutis expers, verbis iactans gloriam, | 11.1 |
| Ignotos fallit, notis est derisui. | |
| Venari asello comite cum vellet leo, | |
| Contexit illum frutice et admonuit simul, | |
| Ut insueta voce terreret feras, | 5 |
| Fugientes ipse exciperet. Hic auritulus | |
| Clamorem subito totis tollit viribus | |
| Novoque turbat bestias miraculo. | |
| Quae dum paventes exitus notos petunt, | |
| Leonis affliguntur horrendo impetu. | 10 |
| Qui postquam caede fessus est, asinum evocat | |
| Iubetque vocem premere. Tunc ille insolens: | |
| "Qualis videtur opera tibi vocis meae?" | |
| "Insignis" inquit "sic ut, nisi nossem tuum | |
| Animum genusque, simili fugissem metu". | 15 |
| Cervus ad fontem. | |
| Laudatis utiliora quae contempseris | 12.1 |
| Saepe inveniri testis haec narratio est. | |
| Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit | |
| Et in liquore vidit effigiem suam. | |
| Ibi dum ramosa mirans laudat cornua | 5 |
| Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, | |
| Venantum subito vocibus conterritus | |
| Per campum fugere coepit et cursu levi | |
| Canes elusit. Silva tum excepit ferum, | |
| In qua retentis impeditus cornibus | 10 |
| Lacerari coepit morsibus saevis canum. | |
| Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur: | |
| "O me infelicem! qui nunc demum intellego | |
| Utilia mihi quam fuerint quae despexeram, | |
| Et quae laudaram quantum luctus habuerint". | 15 |
| Vulpis et corvus. | |
| Qui se laudari gaudet verbis subdolis, | 13.1 |
| Fere dat poenas turpi paenitentia. | |
| Cum de fenestra corvus raptum caseum | |
| Comesse vellet, celsa residens arbore, | |
| Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui: | 5 |
| "O qui tuarum, corve, pennarum est nitor! | |
| Quantum decoris corpore et vultu geris! | |
| Si vocem haberes, nulla prior ales foret". | |
| At ille stultus, dum vult vocem ostendere, | |
| Emisit ore caseum, quem celeriter | 10 |
| Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus. | |
| Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor. | |
| [Hac re probatur quantum ingenium valet; | |
| Virtute semper praevalet sapientia.] | |
| Ex sutore medicus. | |
| Malus cum sutor inopia deperditus | 14.1 |
| Medicinam ignoto facere coepisset loco | |
| Et venditaret falso antidotum nomine, | |
| Verbosis acquisivit sibi famam strophis. | |
| Hic cum iaceret morbo confectus gravi | 5 |
| Rex urbis, eius experiendi gratia | |
| Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua | |
| Miscere illius antidoto se toxicum, | |
| Ebibere iussit ipsum posito praemio. | |
| Timore mortis ille tum confessus est | 10 |
| Non artis ulla medicum se prudentia, | |
| Verum stupore vulgi factum nobilem. | |
| Rex advocata contione haec addidit: | |
| "Quantae putatis esse vos dementiae, | |
| Qui capita vestra non dubitatis credere, | 15 |
| Cui calceandos nemo commisit pedes?" | |
| Hoc pertinere vere ad illos dixerim, | |
| Quorum stultitia quaestus impudentiae est. | |
| Asinus ad senem pastorem. | |
| In principatu commutando saepius | 15.1 |
| Nil praeter domini mores mutant pauperes. | |
| Id esse verum parva haec fabella indicat. | |
| Asellum in prato timidus pascebat senex. | |
| Is hostium clamore subito territus | 5 |
| Suadebat asino fugere, ne possent capi. | |
| At ille lentus: "Quaeso, num binas mihi | |
| Clitellas impositurum victorem putas?" | |
| Senex negavit. "Ergo quid refert mea | |
| Cui serviam clitellas cum portem meas?" | 10 |
| Ovis, cervus et lupus. | |
| Fraudator homines cum advocat sponsum improbos, | 16.1 |
| Non rem expedire, sed mala videre expetit. | |
| Ovem rogabat cervus modium tritici | |
| Lupo sponsore. At illa praemetuens dolum: | |
| "Rapere atque abire semper assuevit lupus, | 5 |
| Tu de conspectu fugere veloci impetu; | |
| Ubi vos requiram cum dies advenerit?" | |
| Ovis, canis et lupus. | |
| Solent mendaces luere poenas malefici. | 17.1 |
| Calumniator ab ove cum peteret canis, | |
| Quem commendasse panem se contenderet, | |
| Lupus citatus testis non unum modo | |
| Deberi dixit, verum affirmavit decem. | 5 |
| Ovis damnata falso testimonio | |
| Quod non debebat solvit. Post paucos dies | |
| Bidens iacentem in fovea conspexit lupum: | |
| "Haec" inquit "merces fraudis a superis datur". | |
| Mulier parturiens. | |
| Nemo libenter recolit qui laesit locum. | 18.1 |
| Instante partu mulier actis mensibus | |
| Humi iacebat flebilis gemitus ciens. | |
| Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, | |
| Onus naturae melius quo deponeret. | 5 |
| "Minime" inquit "illo posse confido loco | |
| Malum finiri, quo conceptum est initio". | |
| Canis parturiens. | |
| Habent insidias hominis blanditiae mali: | 19.1 |
| Quas ut vitemus versus subiecti monent. | |
| Canis parturiens cum rogasset alteram, | |
| Ut fetum in eius tugurio deponeret, | |
| Facile impetravit: dein reposcenti locum | 5 |
| Preces admovit, tempus exorans breve, | |
| Dum firmiores posset catulos ducere. | |
| Hoc quoque consumpto flagitari validius | |
| Cubile coepit. "Si mihi et turbae meae | |
| Par" inquit "esse potueris, cedam loco". | 10 |
| Canes familici. | |
| Stultum consilium non modo effectu caret, | 20.1 |
| Sed ad perniciem quoque mortalis devocat. | |
| Corium depressum in fluvio viderunt canes. | |
| Id ut comesse extractum possent facilius, | |
| Aquam coepere ebibere: sed rupti prius | 5 |
| Periere quam quod petierant contingerent. | |
| Leo senex, aper, taurus et asinus. | |
| Quicumque amisit dignitatem pristinam, | 21.1 |
| Ignavis etiam iocus est in casu gravi. | |
| Defectus annis et desertus viribus | |
| Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, | |
| Aper fulmineis venit ad eum dentibus | 5 |
| Et vindicavit ictu veterem iniuriam. | |
| Infestis taurus mox confodit cornibus | |
| Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum | |
| Impune laedi, calcibus frontem extudit. | |
| At ille exspirans: "Fortis indigne tuli | 10 |
| Mihi insultare: te, naturae dedecus, | |
| Quod ferre certe cogor bis videor mori". | |
| Mustela et homo | |
| Mustela ab homine prensa cum instantem necem | 22.1 |
| Effugere vellet: "Parce, quaeso" inquit "mihi, | |
| Quae tibi molestis muribus purgo domum". | |
| Respondit ille: "Faceres si causa mea, | |
| Gratum esset et dedissem veniam supplici. | 5 |
| Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, | |
| Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores, | |
| Noli imputare vanum beneficium mihi". | |
| Atque ita locutus improbam leto dedit. | |
| Hoc in se dictum debent illi agnoscere, | 10 |
| Quorum privata servit utilitas sibi, | |
| Et meritum inane iactant imprudentibus. | |
| Canis fidelis. | |
| Repente liberalis stultis gratus est, | 23.1 |
| Verum peritis irritos tendit dolos. | |
| Nocturnus cum fur panem misisset cani, | |
| Obiecto temptans an cibo posset capi: | |
| "Heus" inquit "linguam vis meam praecludere, | 5 |
| Ne latrem pro re domini? Multum falleris. | |
| Namque ista subita me iubet benignitas | |
| Vigilare, facias ne mea culpa lucrum". | |
| Rana rupta et bos. | |
| Inops, potentem dum vult imitari, perit. | 24.1 |
| In prato quondam rana conspexit bovem | |
| Et tacta invidia tantae magnitudinis | |
| Rugosam inflavit pellem: tum natos suos | |
| Interrogavit, an bove esset latior. | 5 |
| Illi negarunt. Rursus intendit cutem | |
| Maiore nisu et simili quaesivit modo, | |
| Quis maior esset. Illi dixerunt bovem. | |
| Novissime indignata dum vult validius | |
| Inflare sese, rupto iacuit corpore. | 10 |
| Canes et corcodilli. | |
| Consilia qui dant prava cautis hominibus, | 25.1 |
| Et perdunt operam et deridentur turpiter. | |
| Canes currentes bibere in Nilo flumine, | |
| A corcodillis ne rapiantur, traditum est. | |
| Igitur cum currens bibere coepisset canis, | 5 |
| Sic corcodillus: "Quamlibet lambe otio; | |
| Noli vereri". At ille: "Facerem mehercule, | |
| Nisi esse scirem carnis te cupidum meae". | |
| Vulpis et ciconia. | |
| Nulli nocendum: si quis vero laeserit, | 26.1 |
| Multandum simili iure fabella admonet. | |
| Vulpes ad cenam dicitur ciconiam | |
| Prior invitasse et illi in patina liquidam | |
| Posuisse sorbitionem, quam nullo modo | 5 |
| Gustare esuriens potuerit ciconia. | |
| Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo | |
| Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens | |
| Satiatur ipsa et torquet convivam fame. | |
| Quae cum lagonae collum frustra lamberet, | 10 |
| Peregrinam sic locutam volucrem accepimus: | |
| "Sua quisque exempla debet aequo animo pati". | |
| Canis et thesaurus et vulturius. | |
| Haec res avaris esse conveniens potest | 27.1 |
| Et qui humiles nati dici locupletes student. | |
| Humana effodiens ossa thesaurum canis | |
| Invenit, et violarat quia Manes deos, | |
| Iniecta est illi divitiarum cupiditas, | 5 |
| Poenas ut sanctae Religioni penderet. | |
| Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi, | |
| Fame est consumptus; quem stans vulturius super | |
| Fertur locutus: "O canis, merito iaces, | |
| Qui concupisti subito regales opes, | 10 |
| Trivio conceptus, educatus stercore". | |
| Vulpis et aquila. | |
| Quamvis sublimes debent humiles metuere, | 28.1 |
| Vindicta docili quia patet sollertiae. | |
| Vulpinos catulos aquila quondam sustulit | |
| Nidoque posuit pullis, escam ut carperent. | |
| Hanc persecuta mater orare incipit, | 5 |
| Ne tantum miserae luctum importaret sibi. | |
| Contempsit illa, tuta quippe ipso loco. | |
| Vulpes ab ara rapuit ardentem facem | |
| Totamque flammis arborem circumdedit, | |
| Hosti dolorem damno miscens sanguinis. | 10 |
| Aquila ut periclo mortis eriperet suos | |
| Incolumes natos supplex vulpi tradidit. | |
| Asinus inridens aprum. | |
| Plerumque stulti risum dum captant levem, | 29.1 |
| Gravi destringunt alios contumelia | |
| Et sibi nocivum concitant periculum. | |
| Asellus apro cum fuisset obvius: | |
| "Salve" inquit "frater". Ille indignans repudiat | 5 |
| Officium et quaerit, cur sic mentiri velit. | |
| Asinus demisso pene: "Similem si negas | |
| Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo". | |
| Aper, cum vellet facere generosum impetum, | |
| Repressit iram et: "Facilis vindicta est mihi, | 10 |
| Sed inquinari nolo ignavo sanguine". | |
| Ranae metuentes taurorum praelia. | |
| Humiles laborant ubi potentes dissident. | 30.1 |
| Rana in palude pugnam taurorum intuens: | |
| "Heu quanta nobis instat pernicies!" ait. | |
| Interrogata ab alia cur hoc diceret, | |
| De principatu cum illi certarent gregis | 5 |
| Longeque ab ipsis degerent vitam boves: | |
| "Est statio separata ac diversum genus; | |
| Expulsus regno nemoris qui profugerit, | |
| Paludis in secreta veniet latibula | |
| Et proculcatas obteret duro pede. | 10 |
| Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet". | |
| Miluus et columbae. | |
| Qui se committit homini tutandum improbo, | 31.1 |
| Auxilia dum requirit, exitium invenit. | |
| Columbae saepe cum fugissent miluum | |
| Et celeritate pennae vitassent necem, | |
| Consilium raptor vertit ad fallaciam | 5 |
| Et genus inerme tali decepit dolo: | |
| "Quare sollicitum potius aevum ducitis, | |
| Quam regem me creatis icto foedere, | |
| Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?" | |
| Illae credentes tradunt sese miluo; | 10 |
| Qui regnum adeptus coepit vesci singulas | |
| Et exercere imperium saevis unguibus. | |
| Tunc de reliquis una: "Merito plectimur". | |