| APPENDIX PEROTTINA | |
| [Simius et vulpes]. | |
| Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare. | |
| Vulpem rogabat partem caudae simius, | 1.1 |
| Contegere honeste posset ut nudas nates; | |
| Cui sic maligna: "Longior fiat licet, | |
| Tamen illam citius per lutum et spinas traham, | |
| Quam parvam quamvis partem impertiar tibi". | 5 |
| [Auctor]. | |
| De his qui legunt libellum. | |
| Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, | 2.1 |
| Nequitia pariter laudat et frugalitas, | |
| Sed haec simpliciter; illa tacita irascitur. | |
| [Auctor]. | |
| Non esse plus aequo petendum. | |
| Arbitrio si natura finxisset meo | 3.1 |
| Genus mortale, longe foret instructius: | |
| Nam cuncta nobis attribuisset commoda, | |
| Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit: | |
| Elephanti vires, et leonis impetum, | 5 |
| Cornicis aevum, gloriam tauri trucis, | |
| Equi velocis placidam mansuetudinem, | |
| Et adesset homini sua tamen sollertia. | |
| Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, | |
| Haec qui negavit magno consilio homini, | 10 |
| Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia. | |
| Ergo contenti munere invicti Iovis | |
| Fatalis annos decurramus temporis, | |
| Nec plus conemur quam sinit mortalitas. | |
| [Mercurius et duae mulieres]. | |
| De eodem alia fabella. | |
| Mercurium hospitio mulieres olim duae | 4.1 |
| Illiberali et sordido receperant: | |
| Quarum una in cunis parvum habebat filium, | |
| Quaestus placebat alteri meretricius. | |
| Ergo ut referret gratiam officiis parem, | 5 |
| Abiturus et iam limen excedens ait: | |
| "Deum videtis; tribuam vobis protinus | |
| Quod quaeque optarit". Mater suppliciter rogat | |
| Barbatum ut videat natum quam primum suum; | |
| Moecha ut sequatur sese quicquid tetigerit. | 10 |
| Volat Mercurius, intro redeunt mulieres. | |
| Barbatus infans ecce vagitus ciet. | |
| Id forte meretrix cum rideret validius, | |
| Nares replentur umore, ut fieri solet. | |
| Emungere igitur se volens prendit manu | 15 |
| Traxitque ad terram nasi longitudinem, | |
| Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit. | |
| [Prometheus et Dolus]. | |
| De veritate et mendacio. | |
| Olim Prometheus saeculi figulus novi | 5.1 |
| Cura subtili Veritatem fecerat, | |
| Ut iura posset inter homines reddere. | |
| Subito accersitus nuntio magni Iovis | |
| Commendat officinam fallaci Dolo, | 5 |
| In disciplinam nuper quem receperat. | |
| Hic studio accensus, facie simulacrum pari, | |
| Una statura, simile et membris omnibus, | |
| Dum tempus habuit, callida finxit manu. | |
| Quod prope iam totum mire cum positum foret, | 10 |
| Lutum ad faciendos illi defecit pedes. | |
| Redit magister; quo festinanter Dolus | |
| Metu turbatus in suo sedit loco. | |
| Mirans Prometheus tantam similitudinem, | |
| Propriae videri voluit artis gloriam. | 15 |
| Igitur fornaci pariter duo signa intulit; | |
| Quibus percoctis atque infuso spiritu, | |
| Modesto gressu sancta incessit Veritas; | |
| At trunca species haesit in vestigio. | |
| Tunc falsa imago atque operis furtivi labor | 20 |
| Mendacium appellatum est; quod negantibus | |
| Pedes habere facile et ipse assentio. | |
| Nihil diu occultum. | |
| Simulata interdum vitia prosunt hominibus, | 6.1 |
| Sed tempore ipso tamen apparet veritas. | |
| [Auctor]. | |
| Sensum aestimandum esse non verba. | |
| Ixion quod versari narratur rota, | 7.1 |
| Volubilem Fortunam iactari docet. | |
| Adversus altos Sisyphus montes agit | |
| Saxum labore summo, quod de vertice | |
| Sudore semper irrito revolvitur, | 5 |
| Ostendit hominum sine fine esse miserias. | |
| Quod stans in amne Tantalus medio sitit, | |
| Avari describuntur, quos circumfluit | |
| Usus bonorum, sed nil possunt tangere. | |
| Urnis scelestas Danaides portant aquas, | 10 |
| Pertusa nec complere possunt dolia; | |
| Immo luxuriae quicquid dederis perfluet. | |
| Novem porrectus Tityos est per iugera, | |
| Tristi renatum suggerens poenae iecur; | |
| Quo quis maiorem possidet terrae locum, | 15 |
| Hoc demonstratur cura graviore affici. | |
| Consulto involvit veritatem antiquitas, | |
| Ut sapiens intellegeret, erraret rudis. | |
| [Auctor]. | |
| De oraculo Apollinis. | |
| Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, | 8.1 |
| Qui Delphos et formosum Parnasum incolis. | |
| Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae, | |
| Tripodes moventur, mugit adytis Religio, | |
| Tremuntque lauri et ipse pallescit dies. | 5 |
| Voces resolvit icta Python numine: | |
| "Audite, gentes, Delii monitus dei: | |
| Pietatem colite; vota superis reddite; | |
| Patriam, parentes, natos, castas coniuges | |
| Defendite armis, hostem ferro pellite; | 10 |
| Amicos sublevate; miseris parcite; | |
| Bonis favete, subdolis ite obviam; | |
| Delicta vindicate; †cohibete impios; | |
| Punite turpi thalamos qui violant stupro; | |
| Malos cavete; nulli nimium credite". | 15 |
| Haec elocuta concidit virgo furens: | |
| Furens profecto, nam quae dixit perdidit. | |
| [Aesopus et scriptor]. | |
| De malo scriptore se laudante. | |
| Aesopo quidam scripta recitarat mala, | 9.1 |
| In quis inepte multum se iactaverat. | |
| Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex, | |
| "Numquid tibi" inquit "visus sum superbior? | |
| Haud vana nobis ingeni fiducia est". | 5 |
| Confectus ille pessimo volumine: | |
| "Ego" inquit "quod te laudas vehementer probo, | |
| Namque hoc ab alio numquam continget tibi". | |
| [Pompeius Magnus et eius miles]. | |
| Quam difficile sit hominem nosse. | |
| Magni Pompei miles vasti corporis | 10.1 |
| Fracte loquendo et ambulando molliter | |
| Famam cinaedi traxerat certissimam. | |
| Hic insidiatus nocte iumentis ducis, | |
| Cum veste et auro et magno argenti pondere | 5 |
| Avertit mulos. Factum rumor dissipat; | |
| Arguitur miles, rapitur in praetorium. | |
| Tum Magnus: "Quid ais? tune me, commilito, | |
| Spoliare es ausus?" Ille continuo exscreat | |
| Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat. | 10 |
| "Sic, imperator, oculi exstillescant mei, | |
| Si vidi aut tetigi". Tum vir animi simplicis | |
| Id dedecus castrorum propelli iubet, | |
| Nec cadere in illum credit tantam audaciam. | |
| Breve tempus intercessit, et fidens manu | 15 |
| Unum e Romanis provocabat barbarus. | |
| Sibi quisque metuit; primi mussitant duces. | |
| Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus, | |
| Adit sedentem pro tribunali ducem, | |
| Et voce molli: "Licet?" Enimvero eici | 20 |
| Virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat. | |
| Tum quidam senior ex amicis principis: | |
| "Hunc ego committi satius fortunae arbitror, | |
| In quo iactura levis est, quam fortem virum, | |
| Qui casu victus temeritatis te arguat". | 25 |
| Assensit Magnus et permisit militi | |
| Prodire contra; qui mirante exercitu, | |
| Dicto celerius hostis abscidit caput | |
| Victorque rediit. His tunc Pompeius super: | |
| "Corona, miles, equidem te dono libens, | 30 |
| Quia vindicasti laudem Romani imperi; | |
| Sed exstillescant oculi sic" inquit "mei", | |
| Turpe illud imitans ius iurandum militis, | |
| "Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas". | |
| [Iuno, Venus et gallina]. | |
| De mulierum libidine. | |
| Cum castitatem Iuno laudaret suam, | 11.1 |
| Iucunditatis causam haud depellit Venus, | |
| Nullamque ut affirmaret esse illi parem, | |
| Interrogasse sic gallinam dicitur: | |
| "Dic sodes quanto possis satiari cibo". | 5 |
| Respondit illa: "Quicquid dederis, satis erit, | |
| Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere". | |
| "Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici?" | |
| "Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?" | |
| "Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?" | 10 |
| Tum denique illa fassa est naturae malum: | |
| "Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen". | |
| Risisse Iuno dicitur Veneris iocos, | |
| Quia per gallinam denotarit feminas. | |
| [Paterfamilias et Aesopus]. | |
| Quomodo domanda sit ferox iuventus. | |
| Paterfamilias saevum habebat filium. | 12.1 |
| Hic e conspectu cum patris recesserat, | |
| Verberibus servos afficiebat plurimis | |
| Et exercebat fervidam adulescentiam. | |
| Aesopus ergo narrat hoc breviter seni: | 5 |
| Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem. | |
| Is cum refugiens impari collo iugum | |
| Aetatis excusaret vires languidas: | |
| "Non est quod timeas", inquit illi rusticus; | |
| "Non ut labores dico, sed ut istum domes, | 10 |
| Qui calce et cornu multos reddit debiles. | |
| Et tu nisi istum tecum assidue detines | |
| Feroxque ingenium comprimis clementia, | |
| Vide ne querela maior accrescat domus". | |
| Atrocitati mansuetudo est remedium. | 15 |
| [Aesopus et victor gymnicus]. | |
| Quomodo conprimatur aliquando iactantia. | |
| Victorem forte gymnici certaminis | 13.1 |
| Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, | |
| Interrogavit an plus adversarius | |
| Valuisset eius. Ille: "Ne istud dixeris; | |
| Multo fuere vires maiores meae". | 5 |
| "Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus, | |
| Minus valentem si vicisti fortior? | |
| Ferendus esses, forte si te diceres | |
| Superasse, melior qui fuisset viribus". | |
| [Asinus ad lyram]. | |
| Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant. | |
| Asinus iacentem vidit in prato lyram. | 14.1 |
| Accessit et temptavit chordas ungula; | |
| Sonuere tactae. "Bella res sed mehercules | |
| Male cessit" inquit "artis quia sum nescius. | |
| Si repperisset aliquis hanc prudentior, | 5 |
| Divinis aures oblectasset cantibus". | |
| Sic saepe ingenia calamitate intercidunt. | |
| [Mulier vidua et miles]. | |
| Quanta sit inconstantia et libido mulierum. | |
| Per aliquot annos quaedam dilectum virum | 15.1 |
| Amisit et sarcophago corpus condidit; | |
| A quo revelli nullo cum posset modo | |
| Et in sepulcro lugens vitam degeret, | |
| Claram assecuta est famam castae virginis. | 5 |
| Interea fanum qui compilarant Iovis, | |
| Cruci suffixi luerunt poenas numini. | |
| Horum reliquias ne quis posset tollere, | |
| Custodes dantur milites cadaverum | |
| Monumentum iuxta mulier quo se incluserat. | 10 |
| Aliquando sitiens unus de custodibus | |
| Aquam rogavit media nocte ancillulam, | |
| Quae forte dominae tunc assistebat suae | |
| Dormitum eunti; namque lucubraverat | |
| Et usque in serum vigilias perduxerat. | 15 |
| Paulum reclusis foribus miles prospicit | |
| Videtque et aegram et facie pulchra feminam. | |
| Corruptus animus ilico succenditur | |
| Et uritur impudentis sensim cupiditas. | |
| Sollers acumen mille causas invenit, | 20 |
| Per quas videre possit illam saepius. | |
| Cotidiana capta consuetudine | |
| Paulatim facta est advenae submissior; | |
| Mox artior revinxit animum copula. | |
| Hic dum consumit noctes custos diligens, | 25 |
| Desideratum est corpus ex una cruce. | |
| Turbatus miles factum exponit mulieri. | |
| At sancta mulier: "Non est quod timeas", ait, | |
| Virique corpus tradit figendum cruci, | |
| Ne subeat ille poenas neglegentiae. | 30 |
| Sic turpitudo laudis obsedit locum. | |
| [Duo iuvenes sponsi dives et pauper]. | |
| Fortunam interdum praeter spem atque expectationem | |
| hominibus favere. | |
| Unam expetebant virginem iuvenes duo; | 16.1 |
| Vicit locuples genus et formam pauperis. | |
| Ut nuptiarum dictus advenit dies, | |
| Amans dolorem quia non poterat perpeti, | |
| Maerens propinquos contulit se in hortulos, | 5 |
| Quos ultra paulo villa splendida divitis | |
| Erat acceptura virginem e matris sinu, | |
| Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus. | |
| Pompa explicatur, turba concurrit frequens, | |
| Et coniugalem praebet Hymenaeus facem. | 10 |
| Asellus autem, qui solebat pauperi | |
| Quaestum referre, stabat portae in limine. | |
| Illum puellae casu conducunt suae, | |
| Viae labores teneros ne laedant pedes. | |
| Repente caelum, Veneris misericordia, | 15 |
| Ventis movetur, intonat mundi fragor | |
| Noctemque densis horridam nimbis parat: | |
| Lux rapitur oculis et simul vis grandinis | |
| Effusa trepidos passim comites dissipat, | |
| Sibi quemque cogens petere praesidium fuga. | 20 |
| Asellus notum proximum tectum subit | |
| Et voce magna sese venisse indicat. | |
| Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem | |
| Et admirantur: deinde domino nuntiant. | |
| Inter sodales ille paucos accubans | 25 |
| Amorem crebris avocabat poculis. | |
| Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis | |
| Hortante Baccho et Venere, dulces perficit | |
| Aequalitatis inter plausus nuptias. | |
| Quaerunt parentes per praeconem filiam; | 30 |
| Novus maritus coniuge amissa dolet. | |
| Quid esset actum postquam populo innotuit, | |
| Omnes favorem comprobarunt caelitum. | |
| [Aesopus et domina]. | |
| Quam noceat saepe verum dicere. | |
| Aesopus turpi cum serviret feminae, | 17.1 |
| Quae se expingendo totum intricaret diem, | |
| Vestem, uniones, aurum, argentum sumeret, | |
| Nec inveniret digito qui se tangeret: | |
| "Licetne paucis?" inquit—"Dicas".—"Censeo, | 5 |
| Quidvis efficies, cultum si deposueris".— | |
| "Adeone per me videor tibi meliuscula?"— | |
| "Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua". | |
| —"At non cessabunt latera" respondit "tua", | |
| Et obiurgari iussit servum garrulum. | 10 |
| Post paulo armillam tollit fur argenteam. | |
| Eam non apparere ut dictum est mulieri, | |
| Furore plena vocat omnes et verbera | |
| Proponit gravia, verum si non dixerint. | |
| "Aliis minare" inquit "me non falles, era; | 15 |
| Flagris sum caesus, verum quia dixi modo". | |
| [Gallus lectica a felibus vectus]. | |
| Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere. | |
| Feles habebat gallus lecticarios. | 18.1 |
| Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi, | |
| Sic est locuta: "Moneo praecaveas dolum; | |
| Istorum vultus namque si consideras, | |
| Praedam portare iudices, non sarcinam". | 5 |
| * * * | 5a |
| Postquam esurire coepit societas fera, | 6 |
| Discerpsit dominum et fecit partes facinoris. | |
| [Scrofa parturiens et lupus]. | |
| Faciendum prius de homine periculum, quam eius te | |
| conmittas fidei. | |
| Premente partu scrofa cum gemeret iacens, | 19.1 |
| Accurrit lupus et obstetricis partibus | |
| Se posse fungi dixit, promittens opem. | |
| Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, | |
| Suspectum officium repudiavit malefici | 5 |
| Et: "Satis est" inquit "si recedis longius". | |
| Quod si perfidiae se commisisset lupi, | |
| Pari dolore fata deflesset sua. | |
| [Aesopus et servus profugus]. | |
| Non esse malo addendum malum. | |
| Servus profugiens dominum naturae asperae, | 20.1 |
| Aesopo occurrit notus e vicinia. | |
| "Quid tu confusus?"—"Dicam tibi clare, pater, | |
| Hoc namque es dignus appellari nomine, | |
| Tuto querela quia apud te deponitur. | 5 |
| Plagae supersunt, desunt mihi cibaria; | |
| Subinde ad villam mittor sine viatico. | |
| Domi si cenat, totis persto noctibus, | |
| Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita. | |
| Emerui libertatem, canus servio. | 10 |
| Ullius essem culpae mihi si conscius, | |
| Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur | |
| Et super infelix saevum patior dominium. | |
| Has propter causas et quas longum est promere, | |
| Abire destinavi quo tulerint pedes". | 15 |
| "Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris, | |
| Haec experiris, ut refers, incommoda; | |
| Quid si peccaris? quae te passurum putas?" | |
| Tali consilio est a fuga deterritus. | |
| [Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus]. | |
| Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit. | |
| Equum ex quadriga multis palmis nobilem | 21.1 |
| Abegit quidam et in pistrinum vendidit. | |
| Productus ad bibendum cum foret a molis, | |
| In circum aequales ire conspexit suos, | |
| Ut grata ludis redderent certamina. | 5 |
| Lacrimis obortis: "Ite felices" ait; | |
| "Celebrate sine me cursu sollemnem diem; | |
| Ego quo scelesta furis attraxit manus, | |
| Ibi sorte tristi fata deflebo mea". | |
| [Ursus esuriens]. | |
| Famem acuere animantibus ingenium. | |
| Si quando in silvis urso desunt copiae, | 22.1 |
| Scopulosum ad littus currit et prendens petram | |
| Pilosa crura sensim demittit vado; | |
| Quorum inter villos simul haeserunt canceres, | |
| In terram abripiens excutit praedam maris | 5 |
| Escaque fruitur passim collecta vafer. | |
| Ergo etiam stultis acuit ingenium fames. | |
| [Viator et corvus]. | |
| Verbis saepenumero homines decipi solere. | |
| Quidam per agros devium carpens iter | 23.1 |
| "Ave" exaudivit et moratus paululum, | |
| Adesse ut vidit neminem, cepit gradum. | |
| Iterum salutat idem ex occulto sonus. | |
| Voce hospitali confirmatus restitit, | 5 |
| Ut quisquis esset par officium reciperet. | |
| Cum circumspectans errore haesisset diu | |
| Et perdidisset tempus aliquot milium, | |
| Ostendit sese corvus et supervolans | |
| "Ave" usque ingessit. Tum se lusum intellegens: | 10 |
| "At male tibi sit" inquit "ales pessime, | |
| Qui festinantis sic detinuisti pedes". | |
| [Pastor et capella]. | |
| Nihil ita occultum esse quod non reveletur. | |
| Pastor capellae cornu baculo fregerat: | 24.1 |
| Rogare coepit ne se domino proderet. | |
| "Quamvis indigne laesa, reticebo tamen; | |
| Sed res clamabit ipsa quid deliqueris". | |
| [Serpens et lacerta]. | |
| Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse: | |
| hoc est, ubi deficiunt vires astu utendum. | |
| Serpens lacertam forte aversam prenderat; | 25.1 |
| Quam devorare patula cum vellet gula, | |
| Arripuit illa prope iacentem surculum, | |
| Et pertinaci morsu transversum tenens, | |
| Avidum sollerti rictum frenavit mora. | 5 |
| Praedam dimisit ore serpens irritam. | |
| [Cornix et ovis]. | |
| Multos lacessere debiles et cedere fortibus. | |
| Odiosa cornix super ovem consederat; | 26.1 |
| Quam dorso cum tulisset invita et diu: | |
| "Hoc" inquit "si dentato fecisses cani, | |
| Poenas dedisses". Illa contra pessima: | |
| "Despicio inermes, eadem cedo fortibus; | 5 |
| Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar; | |
| Ideo senectam mille in annos prorogo". | |
| [Servus et dominus]. | |
| Nullum maledictum esse gravius conscientia. | |
| Cum servus nequam Socrati malediceret, | 27.1 |
| Uxorem domini qui corrupisset sui, | |
| Idque ille sciret notum circumstantibus: | |
| "Places tibi" inquit "quia cui non debes places; | |
| Sed non impune, quia cui debes non places". | 5 |
| [Lepus et bubulcus]. | |
| Multos verbis blandos esse, pectore infideles. | |
| Cum venatorem celeri pede fugeret lepus | 28.1 |
| Et a bubulco visus veprem irreperet: | |
| "Per superos oro perque spes omnes tuas, | |
| Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali | |
| Huic agro feci". Et rusticus: "Ne timueris; | 5 |
| Late securus". Iamque venator sequens: | |
| "Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?" | |
| "Venit, sed abiit hac ad laevam"; et dexteram | |
| Demonstrat nutu partem. Venator citus | |
| Non intellexit seque e conspectu abstulit. | 10 |
| Tunc sic bubulcus: "Ecquid est gratum tibi, | |
| Quod te celavi?" "Linguae prorsus non nego | |
| Habere atque agere maximas me gratias; | |
| Verum oculis ut priveris opto perfidis". | |
| [Meretrix et iuvenis]. | |
| Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda. | |
| Cum blandiretur iuveni meretrix perfida, | 29.1 |
| Et ille laesus multis saepe iniuriis | |
| Tamen praeberet sese facilem mulieri, | |
| Sic insidiatrix: "Omnes muneribus licet | |
| Contendant, ego te plurimi facio tamen". | 5 |
| Iuvenis recordans quotiens deceptus foret: | |
| "Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio, | |
| Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi". | |
| [Fiber]. | |
| Multi viverent, si salutis gratia parvi facerent fortunas. | |
| Canes effugere cum iam non possit fiber, | 30.1 |
| (Graeci loquaces quem dixerunt castorem | |
| Et indiderunt bestiae nomen dei, | |
| Illi qui iactant se verborum copia), | |
| Abripere morsu fertur testiculos sibi, | 5 |
| Quia propter illos sentiat sese peti. | |
| Divina quod ratione fieri non negem; | |
| Venator namque simul invenit remedium, | |
| Omittit ipsum persequi et vocat canes. | |
| Hoc si praestare possent homines, ut suo | 10 |
| Vellent carere, tuti posthac viverent; | |
| Haud quisquam insidias nudo faceret corpori. | |
| [Papilio et vespa]. | |
| Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse | |
| fortunam. | |
| Papilio vespam praetervolitans viderat. | 31.1 |
| "O sortem iniquam! dum vivebant corpora, | |
| Quorum ex reliquiis animam nos accepimus, | |
| Ego eloquens in pace, fortis proeliis, | |
| Arte omni princeps inter aequales fui. | 5 |
| En cuncta: levitas putris et volito cinis! | |
| Tu qui fuisti mulus clitellarius, | |
| Quemcumque visum est laedis infixo aculeo". | |
| Et vespa dignam moribus vocem edidit: | |
| "Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide". | 10 |
| [Terraneola et vulpes]. | |
| Pravis non esse fidem adhibendam. | |
| Avis quam dicunt terraneolam rustici, | 32.1 |
| In terra nidum quia componit scilicet, | |
| Forte occucurrit improbae vulpeculae; | |
| Qua visa, pennis altius se sustulit. | |
| "Salve" inquit illa "cur me fugisti, obsecro? | 5 |
| Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, | |
| Grilli, scarabaei, locustarum copia: | |
| Nihil est quod metuas: ego te multum diligo | |
| Propter quietos mores et vitam probam". | |
| Respondit contra: "Tu quidem bene praedicas; | 10 |
| In campo non sum, sed par sub divo tibi. | |
| Quin sequere: salutem tibi non committo meam". | |