Sed haec quis possit intrepidus aestimare subiturus pr.6.1
ingenii tui iudicium, praesertim lacessitum? neque enim
similis est condicio publicantium et nominatim tibi dican-
tium. tum possem dicere: 'Quid ista legis, Imperator?
humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbae, 5
denique studiorum otiosis. quid te iudicem facis? <c>um
hanc operam condicerem, no<n> e<r>as in hoc albo. maiorem
te sciebam, quam ut descensurum huc putarem.' praeterea 7.1
est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. utitur illa
et M. Tullius extra omnem ingeni<i> al<e>am positus et, quod
miremur, per advocatum defenditur: "nec doctissimis.
Manium Persium haec legere nolo, Iunium Congium 5
volo." quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili
nasum, dicendum sibi putavit, Cicero mutuandum, prae-
sertim cum de re publica scriberet, quanto nos causatius
ab aliquo iudice defendimur? sed haec ego mihi nunc 8.1
patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert,
sortiatur aliquis iudicem an eligat, multumque apparatus
interest apud invitatum hospitem et oblatum. cum apud 9.1
Catonem, illum ambitus hostem et repulsis tamquam hono-
ribus ine<m>ptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias
deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia
e<x> rebus humanis summum esset, profitebantur. inde illa 5
nobilis M. Ciceronis suspiratio: "O te felicem, M. Porci,
a quo rem inprobam petere nemo audet!" cum 10.1
tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat
Gracchus, hoc adtestabatur vel inimico iudici se probari
posse. adeo summum quisque causae suae iudicem facit
quemcumque, cum eligit. unde provocatio appellatur. te 11.1
quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum,
summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose
adiri etiam a salutantibus scio, et ideo cura<n>t, quae tibi
dicantur ut digna sint. verum dis lacte rustici multaeque 5
gentes et mola litant salsa qui non habent tura, nec ulli
fuit vitio deos colere quoquo modo posset.