Haec ibi natura arboris. est autem eodem nomine et 13.107.1
herba et in Aegypto caulis in palustrium genere. receden-
tibus enim aquis Nili riguis provenit, similis fabae caule
foliisque densa congerie stipatis, brevioribus tantum graci-
lioribusque. fructus in capite papaveri similis incisuris omni- 5
que alio modo; intus grana ceu milium. incolae capita in 108.1
acervis putrefaciunt, mox separant lavando et siccata tundunt
eoque pane utuntur. mirum est quod praeter haec traditur,
sole occidente papavera ea comprimi et integi foliis, ad ortum
autem aperiri, donec maturescant flosque, qui est candidus, 5
decidat. hoc amplius in Euphrate tradunt, et caput 109.1
ipsum et florem vespera mergi usque in medias noctes to-
tumque abire in altum, ut ne d<e>missa quidem manu possit
inveniri, reverti deinde paulatimque subrigi et ad exortus
solis emergere extra aquam ac florem patefacere atque etiam- 5
num insurgere, ut plane ab aqua absit alte. radicem lotos 110.1
habet mali coton<e>i magnitudine, opertam nigro cortice, qualis
et castaneas tegit. interius candidum corpus, gratum cibis
et crudum, gratius decoctum sive aqua sive pruna. neque
aliunde magis quam purgamentis eius sues crassescunt. 5