In Asia et Graecia nascuntur frutices epi- 13.114.1
cactis, quem alii embolinen vocant, parvis foliis, quae pota
contra venena prosunt sicut erices contra serpentes, et
in quo nascitur granum Cnidium, quod aliqui linum vocant,
fruticem vero thymel<a>ean, alii chamelaean, alii pyros ach<n>en, 5
aliqui cnestorem, alii cneorum. est similis oleastro, foliis
angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine.
semen colore et specie farris, ad medicinae tantum usum.