Frutex est et cytisus, ab Amphiloc<h>o Atheniense
|
13.130.1
|
miris laudibus praedicatus pabulo omnium, aridus vero etiam
|
|
suum, spondetque iugero eius annua HS MM vel mediocri
|
|
solo reditus. utilitas quae ervo, sed ocior satias, perquam
|
|
modico pinguescente quadripede, ita ut iumenta hordeum
|
5
|
spernant. non ex alio pabulo lactis maior copia aut melior,
|
|
super omnia pecudum medicina valida<s> a morbis omnibus
|
|
praestante. quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque
|
131.1
|
in aqua decoctum potui cum vino dari iubet—firmiores ex-
|
|
celsioresque infantes fore—, viridem etiam gallinis aut, si
|
|
inaruerit, madefactum. apes quoque numquam defore cytisi
|
|
pabulo contingente promittunt Democritus a<t>que Aristo-
|
5
|
machus. nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hor-
|
132.1
|
deum, aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante
|
|
brumam; si semine, madidum, aut, si desint imbres, satum
|
|
spargitur. plantae cubitales transferuntur scrobe pedali. se-
|
|
ritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, de-
|
5
|
metitur verno aequinoctio, cum florere desiit, vel pueri
|
|
anusve vilissima opera. canus aspectu, breviterque si quis
|
133.1
|
exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. da-
|
|
tur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit
|
|
madidum. satiant equos denae librae et ad portionem minora
|
|
animalia, obiterque inter ordines alium, cepas seri fertile
|
5
|
est. inventus est hic frutex in Cythno insula, inde tralatus
|
134.1
|
in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei pro-
|
|
ventu. praeterea—quo maxime miror rarum esse in
|
|
Italia—non aestuum, non frigorum, non grandinum aut
|
|
nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne <c>os<s>ium qui-
|
5
|
dem propter nullam gratiam ligni.
|
|