At in oriente mirum est statim a Copto per soli- 13.139.1
tudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et
hanc raram admodum, in mari vero Rubro silvas virere,
lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fun-
gos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum 5
magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta <maria>,
vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos
invadenti<b>u<s>. qui navigavere <ex> Indo Alexandri 140.1
milites frondem marinarum arborum tradidere in aqua vi-
ridem fuisse, exemptam sole protinus in salem arescentem,
iuncos quoque lapideos perquam similes veris per litora, et
in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas et 5
cacuminibus rubentes, cum tractarentur, vitri modo fragiles,
in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo
redeunte. eodem tractu insularum silvas operit aestus, quam- 141.1
quam altiores platanis populisque altissimis. folia iis laurea,
flos violae et odore et colore, bacae ut oleis, et ipsae odoris
iucundi, autumno nascentes, vere decidentes, foliis numquam
deciduis. harum minores totas integit mare; maximarum 5
cacumina extant, ad quae naves religantur et, cum recessit
aestus, ad radices. alias quoque arbores in alto ab isdem
accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes,
fructu earum lupino simili. Iuba tradit circa Trogo- 142.1
dytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis crinem, cu-
ralio similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum
durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur cha-
riton blepharon, efficacem in amatoriis. spatalia ex eo fa- 5
cere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique
cornus modo et hebetare aciem ferri. quod si fefellerint in-
sidiae, in lapidem transfigurari.