Et hactenus publica sunt genera, cetera regionum
|
14.36.1
|
locorumque aut ex iis inter se insitis mixta: si quidem
|
|
Tuscis peculiaris est Tudernis, atque etiam nomen iis Flo-
|
|
rentiae sopina, Arretio talpona et <e>tesiaca et conseminia.
|
|
talpona nigra candidum facit mustum. etesiaca fallax: quo
|
5
|
plus tulit, hoc laudabilius fundit, mirumque, fecunditate
|
|
pariter et bonitate cessat. conseminia nigra, vino minime
|
|
durante, uva maxime, post XV dies quam ulla alia metitur,
|
|
fertilis, set cibaria. huius folia sicuti labruscae prius quam
|
37.1
|
decidant sanguineo colore mutantur. evenit hoc et quibus-
|
|
dam aliis, pessimi generis argumento. itriola Vmbriae Me-
|
|
vanatique et Piceno agro peculiaris est, Amiternino pumula.
|
|
isdem bananica fallax est, adamant tamen eam. municipi<i>
|
38.1
|
suam Pompei nomine appellant, quamvis Clusinis copiosio-
|
|
rem; municipii et Tiburtes appellavere, quamvis oleagineam
|
|
nuper invenerint a similitudine olivae. novissima haec uva-
|
|
rum ad hoc tempus reperta est. vinaciolam soli noverunt
|
5
|
Sabini, calventinam Gaurani. scio e Falerno agro tralatas
|
|
vocari Falernas, celerrime ubique degenerantes. nec non
|
|
Surrentinum genus fecere aliqui praedulci uva. capnios et
|
39.1
|
et buconiates et tharrupia in Thurinis collibus non ante
|
|
demetuntur quam gelaverit. Pariana gaudent Pisae, Mutina
|
|
Perusinia nigro acino, intra quadriennium albescente vino.
|
|
mirum ibi cum sole circumagi uvam quae ob id streptis
|
5
|
vocatur, et in Italia Gallicam placere, trans Alpis vero Pice-
|
|
nam. dixit Vergilius Thasias et Mareotidas et Lageas
|
|
compluresque externas, quae non reperiuntur in Italia.
|
|