Vino antiquissimo claritas Maroneo in Thraciae 14.53.1
maritima parte genito, ut auctor est Homerus. neque
enim fabulosa aut de origine eius varie prodita consectamur,
praeterquam Aristaeum primum omnium in eadem gente
mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae 5
sponte provenientis. Maroneum vicies tanto addito aquae
miscendum Homerus prodidit. durat etiam nu<nc> vis in 54.1
eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum Muci-
anus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios
singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo
tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustate pin- 5
guescere. et Pramnio, quod idem Homerus celebravit,
etiam nunc honos durat. nascitur Zmyrnae regione iuxta
delubrum Matris deum. in reliquis claritas generi non fuit 55.1
alicui: anno fuit omnium generum bonitat<e> L. Opimio cos.,
cum C. Gracchus tri<bunus> pl<ebem> seditionibus agitans <est>
interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam vocant)
solis opere natali urbis DCXXXIII, dura<n>tque adhuc vin<a> ea 5
ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi—
etenim haec natura vinis in vetustate est—, nec potari
per se queant p<e>rvinci<v>e aqua, usque in amaritudinem carie
indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua
mixtura medicamenta sunt. quod ut eius temporis aestima- 56.1
tione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex
his tan<tu>m usura multiplicata semissibus, quae civilis ac
modica est, in C. Caesaris Germanici fili principatu anno
CLX singulas uncias vini constitisse, nobili exemplo docui- 5
mus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenamque
quam principi illi dedit. tantum pecuniarum de<t>inen<t> apo-
thecae! nec alia res maius incrementum sentit ad vicensi- 57.1
mum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente
pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, sin-
gulis testis milia nummum. Vien<nen>ses soli picata sua,
quorum genera diximus, pluris permutare, sed inter sese 5
amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis
existimatur in frigido potu.