Genera autem vini alia aliis gratiora esse quis
|
14.59.1
|
dubitet aut non ex eodem lacu aliu<d> praestantius altero
|
|
germanitatem praecedere sive testa sive fortuito eventu?
|
|
quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet.
|
|
Iulia Augusta LXXX<V>I annos vitae Pucino vino rettulit ac-
|
60.1
|
ceptos, non ali<o> usa. gignitur in sinu Hadriatici maris non
|
|
procul Timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas
|
|
coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur.
|
|
hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus
|
5
|
Prae<t>etianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Au-
|
61.1
|
gustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes,
|
|
confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis
|
|
ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi. antea Caecubo
|
|
erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu
|
5
|
Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique an-
|
|
gustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu
|
|
Ostiam usque navigabilem incohaverat.
|
|