At tertiam palmam varie venere Albana urbi vicina, prae- 14.64.1
dulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum
nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenui-
tatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse
medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse gene- 5
rosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam.
certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque
prospectantia. nam Falerno contermina Statana ad princi- 65.1
patum venere non dubie palamque fecere sua quibusque
terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque.
iuncta <i>is praeponi solebant Calena et quae in vineis arbus-
tisque nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, 5
Privernatia. nam quod Signiae nascitur, austeritate nimia
continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.