Nunc simili modo transmarina dicemus. in 14.73.1
summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus,
fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant.
his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas,
circiter CCCCL anno urbis Romae. nunc gratia ante omnia 5
est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt. Lesbium 74.1
sponte naturae suae mare sapit. nec Tmoliti per se gratia
ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavi-
tatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus
videntur. ab his dignatio est Sic<y>onio, Cyprio, Telmesico, 5
Tripolitico, Ber<y>tio, Tyrio, Sebenn<y>tico. in Aegypto hoc 75.1
nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, Thasi<a>,
<a>et<h>alo, peuce. post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico,
cantharitae, prot<r>opo Cnidio, Catacecaumenitae, Petritae,
Myconio. nam Mesogiten capitis dolores facere compertum 5
est, nec Ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto
condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur,
sicut Praetutium in Italia. est enim et haec proprietas
generum; dulcia utique inter se non congruunt. exolevit 76.1
et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis
scholae. Apollodorus medicus in volumine, quo suasit
Ptolem<a>eo regi quae vina biberet, Italicis etiam tum ignotis
laudavit in Ponto Nasperceniten, mox Oreticum, Oeneaten, 5
Leucadium, Ambracioten et, quod cunctis praetulit, Pepare-
t<h>ium, sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex an-
nos non placeret.