Vinum omne dulce minus odoratum; quo
|
14.80.1
|
tenuius, eo odoratius. colores vinis quattuor: albus, fulvus,
|
|
sanguineus, niger. psithium et melampsithium passi genera
|
|
sunt suo sapore, non vini, Sc<y>b<e>lites vero mulsi, in Galatia
|
|
nascens, et Hal<u>ntium in Sicilia. nam siraeum, quod alii
|
5
|
hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturae, opus
|
|
est musto usque ad tertiam mensurae decocto. quod ubi
|
|
factum ad dimidiam est, defrutum vocatur. omnia in adul-
|
|
terium mellis excogitata, sed priora uva terraque constant.
|
|
passum a <C>ret<i>co Cilicium probatur et Africum. et in Italia
|
81.1
|
finitimisque provinciis fieri certum est ex uva quam Graeci
|
|
psithiam vocant, nos apianam, item scripulam, diutius <uvis>
|
|
in vite sole adustis aut ferventi oleo. quidam ex quacum-
|
|
que dulci, dum praecocta, alba, faciunt siccantes sole, donec
|
5
|
paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter
|
|
exprimunt. dein quantum expressere adiciunt vinaceis aquae
|
82.1
|
puteanae, ut et secundarium passum faciant. diligentiores
|
|
eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis made-
|
|
factos vino excellenti, donec intumescant, premunt—et
|
|
hoc genus ante cetera laudant—ac simili modo aqua ad-
|
5
|
dita secundarium faciunt. medium inter dulcia vinumque
|
83.1
|
est quod Graeci a<i>gleucos vocant, hoc est semper mustum.
|
|
id evenit cura, quoniam fervere prohibetur—sic appellant
|
|
musti in vina transitum—; ergo mergunt e lacu protinus
|
|
aqua cados, donec bruma transeat et consuetudo fiat algendi.
|
5
|
est etiamnum aliud genus per se, quod vocat dulce Narbo-
|
|
nensis provincia et in ea maxime Voconti. adservatur eius
|
|
gratia uva diutius in vite pediculo intorto. ab aliis ipse
|
84.1
|
palmes inciditur ad medullam, ab aliis uva torretur in te-
|
|
gulis, omnia ex helvennaca vite. his adiciunt aliqui quod
|
|
vocant diachyton, uvis in sole siccatis loco cluso per dies
|
|
septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab
|
5
|
umore defensis, octavo die calcatis: ita fieri optimi odoris
|
|
saporisque. e dulci genere est et melitites; distat a mulso,
|
85.1
|
quod fit e musto, cum quinque congiis austeri musti congio
|
|
mellis et salis cyatho subfervefactis. austerum, sed inter
|
|
haec genera poni debet et protropum; ita appellatur a qui-
|
|
busdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uvae.
|
5
|
hoc protinus diffusum in lagonis suis defervere passi postea
|
|
in sole XL diebus torrent aestatis secutae ipso canis ortu.
|
|