Lautissima apud priscos vina erant m<u>rr<a>e odore 14.92.1
condita, ut apparet in Plauti fabul<is>, quamquam in ea quae
Persa inscribitur et calamum addi iubet. ideo quidam
aromatite delectatos maxime credunt. sed Fabius Dos-
sennus his versibus decernit: 5
    "Mittebam vinum pulchrum, murrinam,"
et in Acharistione:
    "Panem et polentam, vinum murrinam."
Scaevolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem 93.1
in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit:
    "Quod si opus est, ut dulce promat <ind>idem,
      e<c>quid habet?—Roga<s>?
    Murrinam, passum, defrutum, mella," 5
quibus apparet non inter vina modo murrinam, sed inter
dulcia quoque nominatum.