In totum quidem Persica peregrina etiam Asiae 15.44.1
Graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e Perside
advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo
magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam,
praesertim cum condenda demonstraret quaedam et silvestria. 5
nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut 45.1
quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum
fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in
Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Aegyp-
tum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tra- 5
dunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec
extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores ne- 46.1
gaverunt ex Perside propter supplicia tralatam, sed a Perseo
Memphi satam, et ob id Alexandrum illa coronari victores
ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia
habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque 5
omnia post Catonem coepisse manifestum erit.