Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum con- 15.49.1
ditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam
ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit
ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod
non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio 5
<C>estioque et Mallio, item Scaudio; quibus c<o>toneo insito
ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata. odor 50.1
est <i>is cotoneorum, magnitudo qu<a>e Scaudianis, color ru-
bens. ac ne quis <s>ic ambitum valuisse claritatis e familia
putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia ro-
tunditate. Cato adicit Quiri<ni>ana et quae tradit in doliis 5
condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt
parva gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. patrias
nobilitavere Amerina et Gra<e>cula. cetera e causis traxere
nomen: germanitatis cohaerentia gemella, numquam singula 51.1
in fetu, colore syrica, cognatione melapia, must<e>a a celeri-
tate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore
melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti
—haec in Epiro primum pr<o>venisse argumento sunt Graeci, 5
qui Epirotica vocant—, mammarum effigie orthomastia,
condi<c>ione castrati seminis quae spadonia appellant Belgae.
melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e 52.1
latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea.
stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos
origine ex mori insi<t>u tracta. cunctis vero quae fuere a
sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam 5
acutiora odore silvestria. peculiare inproba<e i>is acerbitatis
convi<c>ium et vis tanta, ut aciem gladii pr<a>estringat. dat
<ali>is farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu
decerpique properantibus.