E proximis auctoribus quidam altius curam repetunt de- 15.62.1
putarique statim poma ac vites ad hunc usum praecipiunt
decrescente luna, post horam diei tertiam, caelo sereno aut
siccis ventis. similiter deligi et ex locis siccis et ante per-
fectam maturitatem, addito ut luna infra terram sit, uvas 5
cum malleolo sarmenti duro, demptis forfice corruptoribus
acinis, in dolio picato recenti suspendi, exclusa omni aura
operculo et gypso. sic et sorva ac pira, inlitis omnium sur-
culis pice. dolia procul ab aqua esse. quidam sic cum pal- 63.1
mite ipso condunt, capitibus eius scillae infixis utrimque,
alii etiam vina habentibus doliis, dum ne contingant ea uvae,
aliqui mala in patinis fictilibus fluitantia, quo genere et vino
odorem adquiri putant. aliqui omnia haec in milio servari 5
malunt, plerique vero in scrobe duum pedum altitudinis
harena substrato et fictili operculo, dein terra operto. creta 64.1
quidam figlina etiam uvas inlinunt siccataque sole suspen-
dunt, in usu diluentes creta<m>. eandem pomis vino subigunt.
mala vero generosissima eadem ratione crustant gypso vel
cera, quae, nisi maturuerint, incremento calcem rumpunt. 5
semper autem in pediculos conlocant ea. alii decerpunt
cum surculis eosque in medullam sabuci additos <o>bruunt,
ut supra scriptum est. alii singulis malis pirisque singula 65.1
vasa fictilia adsignant et opercul<o> eorum picat<o> dolio iterum
includunt, nec non aliqui in floccis capsisque, quas luto
paleato inlinunt; alii hoc idem in patinis fictilibus, aliqui
et in scrobe subiect<a> harena: ita sicca operiunt mox terra. 5
sunt qui cotonea cera Pontica inlita melle demergant. Colu- 66.1
mella auctor est in puteos cisternasve <uvas> in fictilibus
vasis pice diligenti cura inlitis mergi. Liguria maritima
Alpibus proxima uvas sole siccatas iunci fasceis involvit ca-
disque conditas gypso includit. hoc idem Graeci platani 5
foliis aut vitis ipsius aut fici uno die in umbra siccatis atque
in cado vinaceis interpositis. quo genere Coa uva et Ber<y>tia
servantur, nullius suavitati postferendae. quidam, ut has 67.1
faciant, in cinere lixivo tingunt protinus quam detraxere
vitibus, mox in sole siccant passasque in aqua<m> calida<m> mer-
gunt et iterum sole sic<c>ant, tum foliis, ut supra dictum est,
involutas vinaceis stipant. sunt qui malunt uvas in scobe 5
ramentisve abietis, populi, fraxini servare. sunt qui sus-
pendi procul malis protinusque in granariis iubent, quoniam
optime sic<c>e<t f>r<u>menti pulvis. pensilibus contra vespas re-
medio est oleo adspergi ex ore. de palmis diximus.