Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui 16.24.1
crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus
fungosusque. nec alia putrescit ex hoc genere, etiam
cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur, quamvis
altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia 5
uti fas habetur. eidem rara glans et, cum tulit, amara,
quam praeter sues nullum attingat animal, ac ne hae qui-
dem, si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua
neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur.