Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum
|
16.33.1
|
ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis
|
|
efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. si-
|
|
gnum hoc eius, qu<o> in tenebris decerpitur. e glandiferis
|
|
sola quae vocatur ae<gil>ops fert pannos arentes, muscoso
|
5
|
villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis de-
|
|
pendentes cubitali magnitudine, odorat<o>s, uti diximus
|
|
inter unguenta. suberi minima arbor, glans pessima, rara,
|
34.1
|
cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque
|
|
etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius an-
|
|
coralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cado-
|
|
rum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu.
|
5
|
quamobrem non infacete Graeci corticis arborem appel-
|
|
lant. sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non
|
|
nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis prae-
|
|
cipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in
|
|
Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.
|
10
|