Silvestrium generis folia non decidunt abieti, 16.80.1
larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici,
aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt
andrac<h>le in Graecia et ubique unedo; reliqua enim folia
decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt 5
autem et in fruticum genere <cedro> cuidam, rubo, calamo.
in Thurino agro, ubi Sybaris fuit, ex ipsa urbe prospi- 81.1
ciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante
mediam aestatem germinans; idque mirum est, Graecis
auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum
tanta vis est, ut circa Memphim Aegypti et in Elephantine 5
Thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem.