Omnes autem germinant, etiam quae non florent, 16.97.1
magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere
quae sunt in palustribus priora germinent, mox campe-
stria, novissima in silvis, per se autem tardius piri sil-
vestres quam cetera<e>. primo favonio cornus, proxime 5
laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas
vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et pla- 98.1
tanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, pa-
liurus, castanea, glandes, serotino autem germine malus,
tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia
soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in 5
herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germi-
natio elactescit. sunt aliae naturales quibusdam praeter- 99.1
que vernam, quae suis constant sideribus—quorum ratio
aptius reddetur tertio ab hoc volumine—, hiberna
aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas
quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem 5
maxime in fico, vite, punicis, causam adferentes, quoniam
in Thessalia Macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime
tamen in Aegypto apparet haec ratio. et reliquae quidem 100.1
arbores, ut primum coepere, continuant germinationem,
robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna
germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt,
quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam 5
praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum
incipiente vere circiter XV diebus. iterum germinant
transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli
secutis appareat, geniculato incremento. tertia est earun- 101.1
dem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus,
clareque et tunc cernitur excrescentium cacuminum arti-
culatio. vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam,
iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus 5
tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione 102.1
florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis.
serotin<o> quaedam germinatu florent maturantque celeriter,
sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec
nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. 5
sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit,
ut una nocte peragatur etiam cum strepitu.