Est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris 16.116.1
differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus,
inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis sene-
scunt, hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui
terra. silvestria omnia tardiora. quaedam ex his omnino 5
nec maturescunt. item quae subarantur aut quae abla-
queantur celeriora neglectis. haec et fertiliora.