Arbores quaedam simplices, quibus a radice 16.121.1
caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti.
quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux
abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures
dispersa ramos. hi quibusdam omnino null<i>, ut in s<at>o 5
genere buxi, loto transmarinae. quaedam bifurcae atque 122.1
etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec
ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut pi-
ceae. quibusdam ramorum ordo, sicut piceae, abieti, aliis
inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem sub- 5
recta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera
proni. mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis 123.1
vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere
praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum
auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ul-
mus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba Graeca, 5
quam Romae a suavitate fructus, silvestris quidem, sed
cerasorum paene natura, loton appellant. praecipue domi- 124.1
bus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima
expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilien-
tium. nulla opacitas brevior, nec auferunt <rami> solem
hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut 5
oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validiores-
que aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice
pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. fera-
rum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo mi-
noribus. 10