Magna et radicum differentia: copiosae fico, ro- 16.127.1
bori, platano, breves et angustae malo, singulares abieti,
larici; singulis enim innituntur, quamquam minutis in
latera dispersis. crassiores lauro et inaequales, item oleae,
cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in pro- 5
fundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus
quantum corpore eminet, tantum radice descendit. oleae 128.1
malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto
meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis
haec capillamentis hirsuta et abies multaeque silvestrium,
e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles 5
lagoenas et alia vasa nectunt. quidam non altius descen- 129.1
dere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci
tenuioris crassive dixere, quod falsum arbitror. apud
auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur,
octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed 5
abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri est, ab
ea platani, roboris et glandiferarum. quarundam radix 130.1
vivacior superficie, ut laurus. itaque cum trunco inaruit,
recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum
celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici,
quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum 5
arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum vetu-
state minui. visa enim est annosa quercus eversa tempe-
statis vi, iugerum soli amplexa.