Arbores quas naturae debemus tribus modis 16.134.1
nascuntur, sponte aut semine aut ab radice. cura nume-
rosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim
totus sermo de natura est multis modis mirisque memo-
rabili. namque non omnia in omnibus locis nasci docui- 5
mus nec tralata vivere. hoc alias fastidio, alias contumacia,
saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias
caelo invidente, alias solo repugnante.