Caedi tempestivum quae decorticentur <e>t teretes 16.188.1
ad templa ceteraque usus rotundi, cum germinant, alias
cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque
nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a
bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi 5
occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio.
dies siderum horum reddentur suo loco. vulgo satis
putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante edi-
tos suos fructus. robur vere caesum teredinem sentit, 189.1
bruma autem neque vitiatur neque pandatur, alias ob-
noxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere
tempestive quoque caeso evenit. infinitum refert et luna- 190.1
ris ratio, nec nisi a XX in XXX caedi volunt. inter
omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem
diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe
Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad 5
restituendum caedi in Raetia praefinivit. quidam dicunt, 191.1
ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest
nisi noctu. si competant coitus in novissimum diem bru-
mae, illa <f>it aeterna materies; proxime, cum supra dictis
sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas 5
materias in forum Augustum. nec novellae autem ad ma- 192.1
teriem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in
medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor
stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello
classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, 5
contra vero Hieronem regem CCXX naves effectas diebus
XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis
classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas
etiam in rapida celeritate pollet.