Verum alter<a> lotos in Volcanali, quod Romulus 16.236.1
constituit ex victoria de decumis, aequaeva urbi intellegi-
tur, ut auctor est Masurius. radices eius in forum
usque Caesaris per stationes municipiorum penetrant. fuit
cum ea cupressus aequalis, circa suprema Neronis prin- 5
cipis prolapsa atque neglecta.