Non est omittenda in hac re et Galliarum admi- 16.249.1
ratio. nihil habent Druidae—ita suos appellant magos
—visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur,
sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla
sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quo- 5
que interpretatione Graeca possint Druidae videri. enim-
vero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant
signumque esse electae ab ipso deo arboris. est autem 250.1
id rarum admodum inventu et repertum magna religione
petitur et ante omnia sexta luna, quae principia mensum
annorumque his facit et saeculi post tricesimum annum,
quia iam virium abunde habeat nec sit sui dimidia. omnia 5
sanantem appellant suo vocabulo. sacrificio epulisque rite
sub arbore conparatis duos admovent candidi coloris tau-
ros, quorum cornua tum primum vinciantur. sacerdos 251.1
candida veste cultus arborem scandit, falce aurea deme-
tit, candido id excipitur sago. tum deinde victimas im-
molant precantes, suum donum deus prosperum faciat iis
quibus dederit. fecunditatem eo poto dari cuicumque ani- 5
malium sterili arbitrantur, contra venena esse omnia re-
medio. tanta gentium in rebus frivolis plerumque reli-
gio est.