| Terram amaram [probaverim] demonstrant e<iu>s | 17.33.1 |
| atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata, | |
| item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi | |
| difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis | |
| onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui ad- | 5 |
| versum; item e contrario cineraceam et sabulum album. | |
| nam sterilis dens<o> callo facile deprehenditur vel uno ictu | |
| cuspidis. Cato breviter atque ex suo more vitia deter- | 34.1 |
| minat: "Terram cariosam cave, neve plaustro neve | |
| pecore inpellas." quid putamus hac appellatione ab eo | |
| tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? | |
| redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in | 5 |
| tantum abominatur, vitia aridae, fistulosae, scabrae, cane- | |
| <sc>entis, ex<e>s<a>e, pumicosae. plus dixit una significatione | 35.1 |
| quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim inter- | |
| pretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea | |
| intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infe- | |
| cunda ad omnia atque inbecilla. idem agrum optimum | 36.1 |
| iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, | |
| qui est <t>otius Italiae situs, terram vero teneram, quae vo- | |
| cetur pulla. erit igitur haec optima et operi et sati<s>. | |
| intellegere modo libeat dictam mira significatione tene- | 5 |
| ram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. | |
| illa temperatae ubertatis, illa mollis facilisque culturae, | 37.1 |
| nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, | |
| qualem fons ingeniorum Homerus in armis a <d>eo cae- | |
| latam dixit addiditque miraculum ni<g>rescentis, quamvis | |
| fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae | 5 |
| alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa | |
| rodentes. reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia | |
| et aliqua in propositum certe. Cicero, lux doctrinarum | 38.1 |
| altera, "Meliora," inquit, "unguenta sunt quae terram, | |
| quam quae crocum sapiunt." hoc enim maluit dixisse | |
| quam "redolent." ita est profecto, illa erit optima quae | |
| unguenta sapiet. quod si admonendi sumus, qualis sit | 39.1 |
| terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quie- | |
| scente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes | |
| deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit | |
| imbre. tunc emittit illum suum halitum divinum e<x> sole | 5 |
| conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse <e> | |
| commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra | |
| odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa | |
| vetere silva, quae consensu laudatur. et in frugibus quidem | 40.1 |
| ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens inter- | |
| missa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est | |
| diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui | |
| iam Italiae terram existimavere lassam. operis quidem | 41.1 |
| fac<i>l<i>tas in aliis generibus constat et caelo, nec potest | |
| arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. contra | |
| in Byzacio Africae illum centena quinquagena fruge fer- | |
| tilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, | 5 |
| post imbres vili asello et a parte altera iugi anu vome- | |
| rem trahente vidimus scindi. terram enim terra emen- | |
| dandi, ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta | |
| aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, de- | |
| menti<s> operae est. quid potest sperare qui colit talem? | 10 |