Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam 17.50.1
apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis
manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse tra-
ditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quae regi suo
Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tri- 5
buit. M. Varro principatum dat turdorum fimo ex aviariis,
quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio
cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus
bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut
ex his agri stercorarentur. primum Columella e colum- 51.1
bariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato.
ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis
advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in cori-
<ar>iorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum 5
largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus
ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo
accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem
quoque alendam <al>untur homines. proxime spurcitias suum 52.1
laudant, Columella solus damnat. alii cuiuscumque qua-
dripedis ex cytiso, aliqui columbaria praeferunt. proximum
deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissi-
mum iumentorum. 5