Nec non et satis quibusdam ipsis pasci terram 17.56.1
dicit: "segetem stercorant fruges: lupinum, faba,
vicia"; sicut e contrario: "cicer, quia vellitur et quia
salsum est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec
omnia segetem exurunt et omnia quae velluntur. 5
nucleos in segetem ne indideris."—Vergilius et
lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.