Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in 17.59.1
primis semen serere, cum decidens exceptumque terra
vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut casta-
neae, iuglandes, caeduis dumtaxat exceptis; et semine
autem, quamquam dissimili, ea quoque, quae aliis modis 5
seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro
semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et
mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu
ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam
castaneae. 10