Arborem nec minorem bima nec maiorem trima trans-
|
17.83.1
|
ferre quidam praecipiunt, alii cum manum conpleat, Cato
|
|
crassiorem V digitis. non omisisset idem, si a<t>tineret, me-
|
|
ridianam caeli partem signare in cortice, ut translat<ae>
|
|
isdem et adsuetis statuerentur horis, ne aquiloniae meri-
|
5
|
dianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae
|
|
aquilonibus. quod e diverso adfectant etiam quidam in
|
84.1
|
vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim
|
|
folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amit-
|
|
tere, ficumque sic etiam scansilem fieri. plerique id de-
|
|
mum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet,
|
5
|
ignari fissuris nimii vaporis opponi. id quidem in horam
|
85.1
|
diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet
|
|
non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a sep-
|
|
tentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum bru-
|
|
malem vento flante effodiantur arbores, aut certe non
|
5
|
adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emo-
|
|
riuntur ignaris causae agricolis. Cato omnes ventos et
|
86.1
|
imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec
|
|
proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus
|
|
cohaerere ac totas <cum> caespite circumligari, cum ob id
|
|
Cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilis-
|
5
|
sime. <qui> quidem summam terram contentus est subdi.
|
|
quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum
|
|
in arboribus tradunt. radices inflexas poni melius; arbo-
|
|
rem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, neces-
|
|
sarium. ficus si in scilla—bulborum hoc genus est—
|
87.1
|
seratur, ocissime ferre traditur pomum neque vermicula-
|
|
tioni obnoxium, quo vitio carent <et> reliqua poma similiter
|
|
sata. radicum <f>i<li>s magnam adhibendam curam, ut ex-
|
|
emptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione
|
5
|
et reliqua confessa omittimus, sicuti terram circa radices
|
|
festuca <c>ospissandam, quod Cato primum in ea re esse
|
|
censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis prae-
|
|
ligari praecipiens.
|
|