Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum 17.89.1
gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta
satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit,
quoniam et protecta vinearum ratione egent. stilicidia
pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi, 5
umbra minima et in se convoluta. ficorum levis, quam-
vis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmo- 90.1
rum lenis, etiam nutriens, quacumque opacat. Attico
haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emit-
tantur in ramos; constrictae quidem illius noxiam esse
non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet 5
gramini credere non s<ub> alia laetius operienti tor<o>s. populo
nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata.
vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem 91.1
umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. om-
nium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fasti-
dienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda,
quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. 5
iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis
quaecumque attingere non dubie venenum.