Eadem natura et propagines docuit. rubi nam- 17.96.1
que curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt
rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese re-
pleturi omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri
homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda 5
res propaginem tamen docuit ac viviradicem. eadem au-
tem natura et <h>ederis. Cato propagari praeter vitem
tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, lau-
rus, pruna, myrtum, nuces abellanas et Praenestinas, pla-
tanum. 10