Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione 2.51.1
declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. namque
cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini
sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec
habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis 5
recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo
infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae
existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque
cerni umbram deficiente luna: palam fit, ut nulla amplius 52.1
relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id
quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis
vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras
reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam 5
in parte. tanta magnitudo est.