Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patia- 17.103.1
tur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque
et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus
ficisque media siccior<a> et e summa parte conceptus; ideo
illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et 5
surculi; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus ea- 104.1
dem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem
horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta
res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum
duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—re- 5
pudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte
nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua,
ne tralucens. Vergilius e cacumine inseri vetat, cer- 105.1
tumque est ab umeris arborum orientem aestivum spec-
tantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine
novello, nisi vetustae arbori inserantur; ii enim robustio-
res esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est ger- 5
minatione turgentes et qui parere illo speraverint anno,
bimi utique nec tenuiores digito minimo. inseruntur au- 106.1
tem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in lati-
tudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conve-
niet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet.
medulla calami commissurae in matre ligni corticisque 5
iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami
exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat.
fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis,
quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne ex- 107.1
acuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri.
calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur,
dum <d>eprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo
lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, 5
magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio
cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorpora-
tur. id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut 108.1
calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere
duae simul manus minus nituntur, necessario tempera-
mento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant,
contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque ca- 5
piat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet;
hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco. 109.1
<ut> media fissura relinquat<ur>, quidam vestigio fissurae falce
in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea
cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi.—
(quaedam in planta<r>io insita eodem die transferuntur).— 5
si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum
inseri melius, cuneo optime osseo, cort<ex n>e rumpatur,
laxato. cerasi libro dempto finduntur. hae solae et post 110.1
brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanugi-
nem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. <v>inc<u>lum
cuneo adact<o> utilissime adstringitur. inserere aptissimum,
quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio. 5
eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent. 111.1
Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum ad-
miscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque
interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est,
facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec 5
alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digito-
rum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac
mala per ver et post solstitium diebus L <et> post vinde-
miam, oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente, 112.1
[hoc est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento
austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut
dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse
ac mollibus bifidorum viminum fasc<ii>s, lingua bubula— 5
herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque in-
ligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato
luto sarcire <et> libro II digitos insito exstante. verno in- 113.1
serentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeter-
quam in olea, cuius diutissime oculi parturiunt, minimum-
que suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet.
punica vero et ficum qua<e>que alia sicca sunt recrastinare 5
minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in 114.1
Maium quoque mensem protendere insitiones. quod si
longius adferantur pomorum calami, rapo infixo<s> optime
custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices
iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos, vi- 5
tium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde
terra obrutos, ut cacumine exstent.